# Museum Wormianum 107.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 107.1 to 107.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/107.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/107.1

de / diglit/ worm E constitutione corporis colorem mutare observatum, quod ratione non caret, siquidem pravos & morbosos halitus è corpore exspirantes, ejus nitorem obscurare, ut sanos ac bonos emendare, verisimile est. Sunt qui Turcoidem Horologii vices supplere, ac diei horas ostendere posse putent, si ex filo indice & pollice comprehenso, intra vitri concavum, palmaris vel minoris latitudinis suspendatur. Ad oculorum capitisque dolores leniendos, inimicitias exstinguendas, & amorem inter uxorem & maritum conciliandum, sunt qui commendent. Oculos & spiritus visivos, ob coloris praestantiam, roborare vero non est absimile. QO C BUFONIUS Lapis, ab aliis Chelonitis, Batrachites & Crapaudina vocatur; Germanis Krotten-stein! quia fama fert ab antiquis bufonibus eructari, quod experientia falsum esse docuit Anshelmo Boëtio à Boot. Brontiam & Umbriam his nominibus dotari & ad hanc classem referri nullo jure posse, quivis collationem instituens facile videt. Hic enim verus Bufonius lapillus est, raro unguem digiti superans, coloris ut plurimum est grisei, ad rubedinem quandoque tendens, oculi modo convexus, quandoque oblongus, quandoque rotundus, alterâ parte planus aut concavus. Nascitur fungi instar in saxis & petris, non verò in capitibus bufonum, ut vulgo credunt. Commendatur ad tumores & inflationes à venenatis animalibus illatas, quas contactu & adfrictu discutit, cujus exemplum in contubernali vidi, qui cum inter alias plantas Esulam majorem collegisset, ac inter eradicandum succus ejus digitis adhaesisset, quibus incaute faciem fricuit, subito intumuit ad miraculum usque, sed petito annulo ab astante qui lapidem hunc tenebat, & loco tumido aliquoties affricto, intra horam detumuit inflatio. Praesente veneno sudare & colorem mutare ferunt, quocirca contra venena ejus pulvis exhibetur. Contra calculos vim habere insignem existimant, adeo ut eum generari non permittat, CAP. XIX. De Opalo, Oculo Mundi, Oculo Catti, Margaritis, Lapide Bezoartico. JPALUS olim Paederos, quasi puerorum amor, ob pulchritudinem vocatus. Italis Girasole vel Scambio, Germanis ein Weese. Gemma est elegantissima, omnes ferme colores exhibens. Est enim in eâ coeruleus, purpureus, viridis, flavus, ruber, lacteus, ac niger interdum, qui tamen colores ei realiter non insunt, sed ex reflexione eorum, qui insunt, generantur, ut in Iride.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
