Latin
108.5 to 108.6
Ole Worm, Museum Wormianum 108.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Imo si bene advertas, linea satis lata candida in medio videtur, &utraque latera fusca. Ita ut certo certius sit hanc coloris varietatem à lumine illi accidere. Habeo elegantissimam hujus generis gemmam aureo annulo inclusam, convexam &propè ovalem, in quâ saepe observavi quomodo haec varietas se haberet. Ubi enim latus alterutrum, quà longissima est gemma, mihi obvertebam, tunc latus, quod mihi proximum &obversum erat, candidius apparebat, aversum verò fuscum. Variat quidem nonnihil pro ratione coeli quam aspicis, sed semper remotior pars fusca est. Ubi autem obtusum angulum mihi obvertebam, latus, quod ad dextram spectabat, candidius erat, &oppositum ad sinistram fuscum; idque utrumlibet angulum capias, &tunc linea illa manifesto apparet, quasi bipartita esset gemma.