Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 109
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSITATS. BIBLIOTHER HEIDELBERG DUNIVERSITATS. BΙBUΙOTHEK HEIDELBERG Occidentalibus, quae variis in locis Europae, etiam Daniâ, Norvegiâ, &Scotiâ inveniuntur, praeferuntur. Plerumque haec lactescunt &argenteum splendorem, &superficiei polituram tantam non habent, ut quis exacte, speculi instar, propriam faciei formam in eâ intueri possit. Quamvis ex Norvegiâ &Scaniâ allatas habeam, quae Orientalibus non cedant. Apud nos in Ostreis maximâ ex parte, ut &Mytilis, (sed impuriores sunt) reperiuntur. Apud Indos duo Concharum genera sunt, è quibus petuntur, sed alterum sterile est. Prius Indi vocant Cheripo, laeve &candidum, ex quo cochlearia &alia ejus generis parantur praestantissima. Hinc petuntur Margaritae.