# Museum Wormianum 109.5-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 109.5 to 109.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/109.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/109.5

Plinius ex rore generari autumat, quando conchae Margaritiferae hiant & rorem matutinum (quem maris instar appetere volunt) captant, qui purus puras producit Margaritas, impurus impuras: sed cum non ipsis testis & Conchis adhaereant, verum in ipso corpore piscis, testis inclusi, reperiantur, tam in illis, quae in maris profundo capiantur, quam in littoribus captentur, aliam earum esse originem necesse est. Quinimo si Margaritae Concharum partus essent, aliae Conchae etiam suos partus eodem modo efformarent, quod non animadvertimus: nec globosis, sed oblongis constarent cuticulis, quae aptae fissioni essent, ut reliqua bivalvia, nec unquam molles inventae sunt Margaritae novellae, ut partus exigui reliquarum concharum. Rectius igitur sentire mihi videntur, qui Margaritas non secus in conchiliis generari autumant, quam lapides in aliis animalibus, & ex eodem humore provenire, quo testae ipsae. Naturae congruè de iis disserit Anshelmus Boëtius. Humor ex terreo viscoso, ac exacte in minimâ, ab aqueo animalis humore resoluto constans, sicccessit paulatim & induratur, ac certo tantum tempore ab animali, pro testae fabricâ, eructatur. Hinc fit Conchas multiplici constare cute, dum posterior exsiccatur, priusquam nova adjiciatur. Dum humor ille ab animali morboso eructari & expelli non potest, ac in corpore haeret ac detinetur, si ibidem exsiecetur, rudimentum atque initium fit Margaritae, quae, adjecto saepius novo humore eoque exsiccato, cute subinde novâ augetur, ac in unionem abit, non secus ac in fellis vesiculâ & urinae vesicâ lapides generantur, quorum materia, quae per urinam excernitur, dum in corpore vesicae detinetur, ibidem exsiccatur & in lapidem abit. Conchae, quae Margaritas habent, facile ab aliis discernuntur, cum tuberosae sint & deformes, non verò aequales & benè formatae, ut reliquae. Persicae Margaritae omnibus praeferuntur, Reperiuntur tamen etiam in multis aliis Indiae locis, in primis ad promontorium Commorin & Insulam Zeilan: Orientales Occinttp: ssdigi. ub. uni-heidelberg.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
