# Museum Wormianum 109

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/109

UNIVERSITATS. BIBLIOTHER HEIDELBERG DUNIVERSITATS. BΙBUΙOTHEK HEIDELBERG Occidentalibus, quae variis in locis Europae, etiam Daniâ, Norvegiâ, & Scotiâ inveniuntur, praeferuntur. Plerumque haec lactescunt & argenteum splendorem, & superficiei polituram tantam non habent, ut quis exacte, speculi instar, propriam faciei formam in eâ intueri possit. Quamvis ex Norvegiâ & Scaniâ allatas habeam, quae Orientalibus non cedant. Apud nos in Ostreis maximâ ex parte, ut & Mytilis, (sed impuriores sunt) reperiuntur. Apud Indos duo Concharum genera sunt, è quibus petuntur, sed alterum sterile est. Prius Indi vocant Cheripo, laeve & candidum, ex quo cochlearia & alia ejus generis parantur praestantissima. Hinc petuntur Margaritae.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
