Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 11
Unproofread scanNot analysed yet
De viribus supra actum: plura igitur non addo. gmm, Est &tertiae speciei pastillus parvulus, dilutioris rubedinis, drachmae dimidiae pondere, qui firmius aliquanto linguae adhaeret reliquis, adstringitque magis. Hanc terram à reliquis viribus non differre arbitror, licet eodem tempore, eodemque prorsus charactere non videatur signata. De hisce operae pretium est consulere observationes Bellonii libr. 1. cap. BOLUM ORIENTALEM, à quibusdam ARMENUM dictum, quia gem nreigaa ex eâ Armeniae parte, quae Cappadociae vicina est, advehi solet; Matthiolus ad rubricam Sinopicam accedere autumat. Quidam verò veram Terram Lemniam esse arbitrantur; sed manus inficit, quod Terra Lemnia non facit: facultatem habet admodum exsiccantem &consolidantem, Dysenteriae &caeteris alvi fluxibus aptam; item sputo sanguinis, catharris, ulceribus putridis oris &pulmonum. Quocirca &Pthisicis utilis. In Peste à Galeno commendatur. Nos duum generum massas tenemus, GLEBOSAM unam, non signatam, aut in formam artificiosam redactam, quae pallidior, vi adstringente &pingui tenacitate aliis non cedentem. Altera in massam oblongam quadratam, pondere quinque drachmarum cum dimidiâ redactam, cui duo sigilla Turcica impressa, magis saturati coloris quam prior: Lota videtur &purgata, sed non ex eâdem fodinâ, quâ prior, eruta. eis chs G hnisie siemas BOLUS TOCCAVIENSIS, in Transilvaniâ ad Toccaum seu Tockai repertus à Cratone in usum traductus, notas veri boli Armeni habet, &instar butyri in ore liquescit. In Catharris &peste valde commendatur, adeo ut Crato eum praeferat Armeno, qui Imperatori ex Turciâ allatus erat. Mihi pastillus est rubicundus sex drachmarum, nullo sigillo munitus. Crato quandoque HUNGARICUM vocat, dicit se ter in Theriacâ accepisse bolum Armenum praeparatum, seu à sordibus liberum, &simplicem prout effossus erat, sed nullam animadvertisse dissimilitudinem, nisi quod praeparatus pinguior aliquanto sit non praeparato. Hujus classis etiam est TERRA SIGILLATA, quae Insigne STRIGONIANUM prae se fert, montem sc. tricipitem, cum hac inscriptione, TERRA SIGILLATA. Cui cum lutei coloris parem habeam pastillum, quid de eâ sentiam, mox in luteâ dicam. Huc quoque spectat TERRA SIGILLATA HEPATICI coloris, quae adstringit cum aliquâ abstersione, sed non adeo pinguis est ac superiores; masticata asperitate aliquâ arenaceâ linguam mordicat, sed mox liquatur &dissolvitur. Pondere est duarum drachmarum. Sigil