# Museum Wormianum 110.1-5

Ole Worm, Museum Wormianum, 110.1 to 110.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/110.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/110.1

Alterum Chanquo dictum, nobis est mater perlarum, cum tamen perlas non ferat, sed, ob laevorem & splendorem internum, Margaritas aemulantem, hoc nominis obtinuit, & ad incrustationes variorum operum accommodatur. Invenitur quandoque Margarita, minoris piri magnitudine, qualis illa, quam in coronâ Imperatoris Rudolphi vidit Clariss. Vir D. Anshelmus Boëtius, triginta aureorum millibus empta. Sed major procul dubio fuit Cleopatrae, quae aestimata centies Sestertium, seu ducentis quinquaginta millibus aureorum computante BudaeoMargaritae vitia contrahunt & senescunt quasi, cum flavedinem induunt, sed restituuntur detractâ superiore cuticulâ spiritu vitrioli: verùm quia aliquid earum detrahit magnitudini & pretio, alii pulvere Alabastri, coralli albi, vitrioli albi & tartari albi eas mundant & restituunt. Quidam columbis devorandas praebent, quidam Orizâ & Sale fricant. Maculas tollunt rore Majali, in foliis lactucae collecto, si in eo per diem macerentur. Praeterquam quod ornatui inserviant Margaritae, in Medicinâ usum habent insignem, cor & spiritus vitales roborant, venenis & putredini resistunt, animum exhilarant, Melancholiam & moerorem pellunt, Syncopi medentur, phtisicis & tabescentibus conducunt, febrium ardorem & malignitatem compescunt, pestis contagio resistunt, ad sanguinis profluvia, Dysenteriam, Diarrhoeam, magno cum emolumento exhibentur, facultati animali destinata, ejus organa conservant, cerebrum roborant, oculos tuentur, spiritus animales firmant, lac muliebre augent & emendant. In hosce usus varia ex iis praeparantur. Extant in officinis pulveres compositi, Diamargariti calidi & frigidi, Aquae perlatae, manus Christi, seu Rotulae perlatae. Chymici Magisteria, Salia, Tincturas, Olea, Arcana, Quintas essentias hinc praeparant, & magnis extollunt praeconiis. Quaecunque ex iis conficiuntur, inter cordialia laudem obtinent summam. Hisce ob virium praestantiam & pretii magnitudinem annumeratur LAPIS BEZOAR, à Persico Pazar, vel Pazan, quod hircum notat, secundum quosdam, sic dictus, vel potius ab Hebraico & Chaldaico Beluzaar, quod dominum veneni significat, Bel enim dominum Chaldaeis notat, Zaar venenum, quod praestans sit in venenis domandis. Lapis est mollis ex variis crustis coagmentatus, in animali capream referente genitus, figurâ variâ, oblongâ, orbiculari, modo compressâ, modo renem referente, colore nunc nigricante, nunc subcinereo, nunc flavescente; ut plurimum est pullus, spadiceus, ex viridi nigricans, magnitudine diversâ, in superficie lenis & blandus, in meditullio concavus, vel festucam, vel radicem, vel aliud quid continens. Serenissimus Rex noster unum possidet magnitudine Ovum Struthiocameli aequantem. Duo ejus genera constituunt, Orientalem & Occidentalem: ille ex Indiâ Orientali, Persiâ, Aegypto, Chinâ, Cathajo, & vicinis regionibus adfertur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
