Latin
111.1 to 111.4
Ole Worm, Museum Wormianum 111.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nirenbergius à Peruanis Vicanam vocari scribit, cornubus carere, similem esse caprae silvestri, gaudere montanis &rupibus, frigus &deserta amare, gelu &nive recreari. Incolae ea ad stragula tondent, lana vero eorum delicata est, &subtilis instar serici, nullâ opus habens tincturâ. Franciscus Hernandus, citante eodem Nirenbergio, varia recenset animalia, in quibus hi lapides in Americâ reperiuntur, quamvis solum efficaces eos staruat, qui eruuntur ex animalibus quae herbas salubres depascuntur. Sic namque concludit: Vix est cervorum caprarumve genus ullum, in cujus ventriculo, aliâve corporis parte internâ, suapte sponte, ex ipsis alimoniae excrementis lapis hic, qui etiam in tauris vaccisque solet offendi, non paulatim concrescat &generetur, multis sensim additis &adhaerentibus membranulis, quales sunt caeparum; ideoque non nisi in vetustissimis, ac senio jam confectis reperiuntur, neque ubique, sed certis statisque locis ea suppetit materia. Lapis, qui in Canthis oculorum Cervi reperitur, etiam pro Bezoardico venditatur: ferunt ita generari ex Plinii sententiâ lib. 29. cap. 9. Cervi speluncas, in quibus colubri &serpentes versantur, adire solent, quos suo anhelitu ubi elicuerint, vorant, vel ut se ab aegritudine quadam liberent, vel ut rejuvenescant. Hisce saturi, festinanter ad aquosa loca contendunt, totosque se in aquam mergunt, praeter anteriorem capitis partem, ut calor, quem ex veneno contraxerunt, temperetur. Dum in aquâ haerent, in oculorum angulis generatur lapis, qui ex aquâ regressis decidens, in usus medieos colligitur. Quidam hunc lapidem dari, &Bezoardicum esse negant. Mihi eo nomine frustum datum est ab amico, quod diversum ab Orientali &Occidentali lapide Bezoardico apparet. Nec enim crustis constat aut tunicis se succedentibus, medullam habens cineream, duram, cortice tectam albicante, exteriore superficie ex fulvo nigricante, maculoso. Melioris lapidis Bezoardici notae hae statuuntur: si ex capricervis Orientalibus, montanis pascua habentibus, sit depromptus, unde Persicus praefertur Malacensi: qui ex nigro seu varo colore viridescit, cujusque pulvis subviridis est: qui, ablatâ crustâ superiore, inferiorem splendentem habet, qui in meditullio concavus, aut arenam lapidis substantiae similem habet; qui in aquâ aut vino liquescit, nihil continens arenosi: si calce vivâ, aquâ admistâ, ungatur lapis, ac illa paulo post flavescant.