Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 112
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca recte suadent, qui vel ante, vel post ejus usum, aegris nihil praebendum censent, antequam vires suas exseruerit. Anshelmus Boëtius, tam nobile medicamentum, perpetuo solum exhibendum vult, si certum commodum inde sperandum. Quod &ipse experientiâ saepe compertum habui. De dosi legitimâ tenendum, Indos ad praeservationem &puerulis saepe duo saltem exhibere grana. Avenzoar tribus granis curasse quendam Icteritiâ ex veneno laborantem gloriatur. Serapio ad decem grana ascendit, Garcias ab Horto Indos ad vires conservandas decem grana sumere asserit. Sunt qui in parvâ dosi parum praestitisse ubi animadverterunt, eam auxerunt. Sed neminem vidi qui ad Drachmam unam ascenderit, excepto Zacuto Lusitano, qui lib. 1. Hist. Med. Princip. in commentario ad Historiam 36. Leonorae cuidam febri malignâ laboranti Drachmam unam exhibuit, magno cum successu. Adulteratum procul dubio, aut deterioris notae fuisse oportet. Nam ipsos Indos hos lapides adulterare docet Manardus, tractatu de lapide Bezoardico. Cujus generis ille est, qui in Museo Calceolarii extat Ovi Anserini magnitudine, In Brasiliâ elaboratus ex Resinâ, fructu Crumacino, Radice Drakenae, Contrajervâ Lusitanis dictâ, qui in superficie flavescit, intus cinerei est coloris.