# Museum Wormianum 114.1-3

Ole Worm, Museum Wormianum, 114.1 to 114.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/114.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/114.1

Est verò Metallorum purissimum, perfectissimum, è Mercurio purissimo, perfectissimè excocto, & Sulphure rubro, praestantissimo & fixissimo exacte mistis & unitis constans. Omnia ignis & aquarum fortium examina sustinens, ponderosissimum, maxime ductile, fulvo colore rutilans. Quamvis aurum fundi & liquefieri possit, tamen dum funditur nihil plane de ejus substantiâ decedit: imò quo saepius arserit, eo praestantius redditur, quo nomine etiam pretiosissimum censetur. Nullâ rubigine aut aerugine tentatur, etiamsi acribus rebus fricetur ac tractetur. Nullas ut reliqua Metalla lineas sui aut alterius coloris post se relinquit nisi coticulâ atteratur, & tunc sui simillimas ponit. Manibus tractatum non inficit, cum Mercurio facillime unitur, cui reliqua Metalla, etiam plumbum ipsum innatat, solum aurum mergitur, quod ponderosissimum illud esse arguit. Molle tamen est, ut facile à duriore corpore atteratur, adeò ductile & tenuium partium, ut, Cardano teste, tertia pars grani extendi possit in filum longitudine centum triginta quatuor pedum, & unica auri uncia in eam subtilitatem & tenuitatem duci possit, ut decem terrae jugera tegat. Ex singulis ejus denariis quinquaginta fiunt bracteae senum utrinque digitorum, quibus aurifices utuntur, triplo plures quibus pharmacopolae & pictores. Ego Casellis in Principis Mauritii thesauro rerum Naturalium, ex unicâ ejus Drachmâ equum fabricatum vidi, omnibus lineamentis vivum aemulantem, longitudine pedis Romani, altitudine ferme pari, qui prae tenuitate palpari manibus vix potuit. Aurum aliud statim suum, quod Graeci vocant ἀπυρον, quod ignem expertum non est, alii obryzum vocant: aliud igne ab aliis separatur. Illud aut è terrâ effoditur, aut lavatur in rivulis, aut in animalibus reperitur. Quod è terrâ effoditur, aut sincerum & solidum est, aut scintillis lucentibus tinctum; quale est quod lapidi Lazuli adhaeret, aut lapidi fissili. In venis propriis, vel saxis splendore candidis inest, vel pyriti proprio, vel pyriti ferri, quandoque in glebis, quandoque in arenis reperitur & colligitur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
