Latin
115.5 to 115.8
Ole Worm, Museum Wormianum 115.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ad auri verò fixitatem non accedere, patet ex eo quod in Caemento Regali, &Antimonio &Sulphure, aliquid de eo pereat &comburatur, cum illi fuso admiscentur. Quin &aquis fortibus tactum, aut earum vaporibus infectum, rubiginem coerulei coloris emittit, Pictoribus utilem. Argentum dividi potest in illud quod purgatum &excoctum est arte, Martiali pustulatum dictum, cum Phialam ex Argento fabrefactam felicem pustulam vocat: &Naturale, sine artis operâ à Naturâ repurgatum. Hoc vel effoditur ex terrâ, vel in fluminibus reperitur, per fodinas &montes decurrentibus, ex quibus aliquid abradunt, quod deinde colligitur: sed hoc raro &paucis admodum in locis. Quod effoditur Argentum, vel purum putum est &statim suum, sine fornacum ope factum, ita in venis repertum, sui coloris, cui quandoque aliquid adhaeret lapidis ex quo abreptum. Germani gediegen Silber vocant. Vel Rude Metallis &aliis rebus permistum. Quod purum putum &statim suum est, variis figuris praeditum apparet, cujus exempla, quae in Museo tenemus, hic enumerabimus; si prius monuerimus non in omnibus argenti fodinis hoc inveniri, adeò ut an tale detur dubitasse videatur Plinius aliique veteres. Non occurrit in Rhetiâ, Norico, Daciâ; sed in quibusdam Misenae fodinis, licet non omnibus, &in Norvegiâ in Regiomonte frequentissimè &in magnâ copiâ, ut exinde massae quandoque exscindantur, pondere aliquot centenarum librarum. Grandis cujusdam massae argenti puri mentionem facit Agricola, lib. 8. de fossil. cap. 5. è fodinâ cui Georgio nomen, Snebergi eruti, cujus videndae gratiâ cum Albertus httpissdigi. ub. uni-heidelberg.