# Museum Wormianum 115.5-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 115.5 to 115.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/115.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/115.5

Ad auri verò fixitatem non accedere, patet ex eo quod in Caemento Regali, & Antimonio & Sulphure, aliquid de eo pereat & comburatur, cum illi fuso admiscentur. Quin & aquis fortibus tactum, aut earum vaporibus infectum, rubiginem coerulei coloris emittit, Pictoribus utilem. Argentum dividi potest in illud quod purgatum & excoctum est arte, Martiali pustulatum dictum, cum Phialam ex Argento fabrefactam felicem pustulam vocat: & Naturale, sine artis operâ à Naturâ repurgatum. Hoc vel effoditur ex terrâ, vel in fluminibus reperitur, per fodinas & montes decurrentibus, ex quibus aliquid abradunt, quod deinde colligitur: sed hoc raro & paucis admodum in locis. Quod effoditur Argentum, vel purum putum est & statim suum, sine fornacum ope factum, ita in venis repertum, sui coloris, cui quandoque aliquid adhaeret lapidis ex quo abreptum. Germani gediegen Silber vocant. Vel Rude Metallis & aliis rebus permistum. Quod purum putum & statim suum est, variis figuris praeditum apparet, cujus exempla, quae in Museo tenemus, hic enumerabimus; si prius monuerimus non in omnibus argenti fodinis hoc inveniri, adeò ut an tale detur dubitasse videatur Plinius aliique veteres. Non occurrit in Rhetiâ, Norico, Daciâ; sed in quibusdam Misenae fodinis, licet non omnibus, & in Norvegiâ in Regiomonte frequentissimè & in magnâ copiâ, ut exinde massae quandoque exscindantur, pondere aliquot centenarum librarum. Grandis cujusdam massae argenti puri mentionem facit Agricola, lib. 8. de fossil. cap. 5. è fodinâ cui Georgio nomen, Snebergi eruti, cujus videndae gratiâ cum Albertus httpissdigi. ub. uni-heidelberg.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
