Latin
116.1 to 116.4
Ole Worm, Museum Wormianum 116.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
7. Maj. pondere 130. Marcarum. Mihi varia sunt specimina diversarum figurarum ex iisdem fodinis petita. Argenti statim sui elegans &praeclara est massa pondere unciarum duodecim, dono Nobilissimi Viri D. Stenonis Beck Thesaurarii Regii; quae vitem ramis suis variè diffusam aemulatur. Ex radice enim latiusculâ &fibratâ exsurgunt ramuli varii, qui juxta exortum crassiores truncos exhibent, qui variè distorquentur &se invicem amplectuntur, donec in tenues desinant ramos &fibras. Sed duos majores longius à se projectos truncos ostendit, quorum alter stipitem aut caulem plantae angulosum refert, alter tenuior, sed longior, priori se implicat &ad radicem rursum descendit. Hinc inde, praesertim ubi spissius implicantur, argenti capillaris &lapidis Quartzi ostentat fragmenta jucundo spectaculo. Videtur Natura lusu suo vegetabilem vim hic exseruisse, quae vitem sarmentis suis variè intricatam effingeret. Colore plumbeo inficitur, qui tamen leni affrictu perit, &nitidum relinquit Metallum. Longitudine est pedis unius, latitudine unciarum quatuor. ALIUD tres uncias pondere aequat, quod tamen majus longe fuisse patet ex eo, quod ex duobus lateribus partes satis magnas deceptas fuisse, vestigia securis latera haecce plana &aequalia reddentia doceant. Cum alioquin reliquum massae corpus, quod ad triquetrum accedit, figurâ inaequale &asperum sit. RAMOSUM, instar virgultorum &ramorum sese diffundens hisce adjacet, vitem quodammodo referens, frondium &surculorum miris plexibus luxurians, secum particulas lapidis specularis trahens, ex quibus emergit, suas radices mire implicatas ostentans. Exterior ejus superficies plumbei est coloris, qui levi affrictu perit &locum relinquit candido argentoso, quibusdam in locis ad aureum inclinanti; uncias ferme duas pondere aequat. Ex fodinis Norvagiae attulit Vir Clariss. D. D. Nicolaus Fossius, cujus dono possideo. Ejusdem rudimenta in alio lapide speculari habeo, ex eâdem procul dubio venâ, sed tantâ ubertate, ut prior massa, non luxuriat. FURCATUM, cornu Cervini figuram aemulatur, purum putum, sine omni lapidis aut Venae permistione, eleganter divaricatum, suisque ramulis &surculis juxta extremitates donatum. Drachmas sex aequat. ACUMINATUM, hamum referens incurvum, apicibus acuminatis utrinque dotatum, colore albo argenteo, fulvi nonnihil, ochrae instar, in striis adhaeret, planè alterâ suiparte simile est Dentiscalpro incurvo, quod arte ex auro aut argento fabricare solent aurifices; alterâ rostro corvino.