# Museum Wormianum 118.1-5

Ole Worm, Museum Wormianum, 118.1 to 118.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/118.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/118.1

hoc quandoque scatet multo argento puro, quandoque parum in se continet; minimorum granulorum instar ex lapide cinereo quandoque emicat, cujus generis duos teneo lapillos, qui igne admoto argentum desudare videntur, quocirca à quibusdam Luna vegetabilis vocatur. Matthesius Sermone 3. Sareptae Auß-gesprossen Silber illud vocat, quod igni injectum argentum purum granulatum, instar seminum papaveris aut cannabis, de se fundit. Alter lapillorum meorum, argentum rubrum etiam continet, ad purpureum vergens. Est & qui Pyritem habet adjunctum. ARGENTUM RUDE LUTEUM, terreae & porosae est substantiae, cui Galenae aliquid admixtum, Ochram colore referens, reliquis speciebus in lapidibus existentibus mollius. Mitto purpureum, rubrum, aliisque praeditum coloribus, quod etsi in aliis contineatur jam enumeratis, quia tamen separata nondum possideam, pluribus de iis non agam. Rudis Argenti coloribus distincti species excipit illud quod aliis rebus permiscetur: quod quamvis etiam in iis reperiatur de quibus jam dictum, attamen cum in iis de quibus jam agendum plus contineatur rei alienae, minus argenti, de iis separatim agendum erat. Primo autem cum aliis Metallis junctum videbimus. Primo occurrit vena Aeris, seu AES RUDE ARGENTUM continens: hoc colore aureo est, purpureas hinc inde argenti rudis maculas rubras ostentans, saxi quid admistum habens, figurâ massae rudis Pyritis aurei. Vel colore dilutiore in saxo cinereo, nullas admistas habens maculas purpureas. NIGRUM AES ARGENTUM IN SE CONTINENS, ponderosum, politum est, & ad albedinem vergit, eo hospitem suum saepissime prodens. FERRI MINERA ARGENTUM fovens, nigricat, quibusdam in locis obducta ferrugine, dum frangitur pulchre nitet argenteo ferme colore; figurâ est inaequali, variis protuberantiis gaudens. GALENA argentum continens plumbei coloris, est splendens, friabilis, ut ferro tacta facile dissiliat. Quaedam in se Argentum invisibiliter continet, quaedam verò laminas & bracteas satis crassas obtinet. MICAE seu TALCO etiam jungitur Argentum, estque vel minutioribus granulis ei permistum, vel bractearum modo ei adhaerens, ut patet in iis quae ad manum sunt. Fusiùs alias species cum variis lapidibus permistas persequi non est operae pretium, breviter eas quas teneo recensebo. 1. Est Marmor album, cui argentum sui coloris & rubrum inhaeret. 2. Est Marmor album, cui solum argentum sui coloris miscetur. 3. Est Marmor album, Galenam argentiferam fovens. 4. Est marmor cinereum, argentum continens. 5. Est & aliud ejusdem generis. 6. Est coeruleum, argentum tenens.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
