# Museum Wormianum 119-2

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/119-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/119-2

plagis sit praelata; attamen Arctois nostris Regnis etiam hanc felicitatem haud invidit largissimus rerum bonarum diribitor Deus. Ante annos etenim haud multos, in Regno Norvagiae, auspiciis Laudatiss. Memoriae Regis nostri CHRISTIANI IV. fodinae inventae sunt, quae nullis totius Germaniae foecunditate cedunt, de quibus pauca haec notanda duxi, tum quòd à nemine, quod quidem sciam, sint descriptae, tum quòd maximam partem Mineralium & Metallorum, quâ gaudeo, iis acceptam feram. Olim in Norvegiâ inter arcem Acherhusanam & Assojam oppidum, argenti metalla effossa esse testatur Agricola de Veter. & Nov. Metallis lib. 2. cap. 8. sed jam à multis annis desertae sunt hae fodinae, quarum tamen rudera extare ferunt. De his autem nobis non erit sermo; sed de iis quae jam florent, & magno dominorum commodo coluntur, de quibus haec habeo. In Norvegiâ Dioecesi Asloënsi, Praefecturâ Tonsbergensi, aspera extant montium juga, quae Telemarchiam à Numedaliâ & adjacentibus dirimunt regionibus. Huc tempore aestivo, ii qui in Vicinâ Sadsver aliisque pagis degunt, pecora pabulatum abigere solent, & tuguriolis erectis quandoque per integram aestatem hic commorari, qui pecorum curam gerunt. Huc etiam Anno MDCXXIII. inter reliquos se contulerunt, quidam Christophorus Loftstueri, vel ut alii volunt Geoswald/ è Parochiâ Hejestat/ & Arnerus Werp/ eundem in finem, sedesque & tentoria fixerunt in Settermarken, loco Sölfbiergs aas dicto. Hoc in loco cum familiâ & armentis dum degunt per aestatem, Christophori filius & Arneri filia, quadam die curam pecorum agentes, in massas Metallicas, splendore micantes, inciderunt, quas cum ponderosiores communi lapide & splendidiores animadvertissent, secum domum ferunt & matribus offerunt, illae maritis suis. Inter quos Christophorus, Metallum iis inesse agnoscens, igni fusionis eas commisit, & purum elicuit argentum, quod deinde Aurifabro cuidam in Sacen vendidit pretio vili. Hinc aliquoties locum visitarunt, jam argenti puri statim sui, jam rudis varia magmatâ invenientes. Quae dum justo minori pretio variis in locis distrahunt, illorum alter, Arnerus nempe, minus sibi cavens, ob furti suspicionem capitur, tandemque rem omnem Magistratui detegit, locumque monstrat, venâ argenti tam divite praegnantem. Missi igitur à Magistratu sunt, qui loci situm & circumstantias diligentius explorarent & annotarent, ducibus Christophoro & Arnero, qui reversi haec exposuerunt. A temhittpilsdigi. ub. uni-heidelberqu. de/o

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
