# Museum Wormianum 122.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 122.5 to 122.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/122.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/122.5

In massâ mergitur, sed dilatatum fluitat; aliquid argenti in se continere solet, vitio tentatur, quod aeruginem vocant. Olim arma ex Aere fabricabant, jam statuas & utensilia. In Medicinâ usum nullum habet nisi praeparatum. Chymici vitriolum, crocum, aliaque ex aere conficiunt. Ustum Emplastris & unguentis ingreditur, habet enim vim quandam adstringentem, cum acrimoniâ conjunctam, unde ulcera eorum, quibus caro mollis est, ad cicatricem perducit, oculis conducit; hinc affirmat Macrobius oculorum sanitate semper pollere eos, qui aeraria metalla fodiunt. Ex scoriis balnea conficiuntur appetitum restaurantia, & articulos confortantia, scabiem & ulcera maligna curantia. CAP. VI. De Ferro. * LTERUM imperfectum Metallum duritie insigne FERRUM est, Graecis σίδηρος, ex pauco Mercurio & plurimo Sulphure constans fixo, diu ignitionem sustinens & tardè fusile, rubiginem contrahens facile, colore livido albicante. Chymici Marti tribuunt, & ferrum ipsum Martem vocant. A Graeca appellatione est Syderites, quo nomine quidam Magnetem, quidam Adamantem, quidam scoriam ferri indigitant. Ferrum http:sidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglit/ wori Ferrum duûm est generum, Nativum & excoctum; Nativum purum, Gediegen Eisen Germanis, in fodinis reperitur, vel granorum, vel massae instar. Massae instar in Norvegiâ multis in locis reperitur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
