Latin
124.1 to 124.4
Ole Worm, Museum Wormianum 124.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Femezeg, Stannum effodi dicit ex mineris Terrae, &in frustis inveniri; Plumbum Candidum nunquam per se purum reperitur; sed fit ex Galenâ, Pyrite aut lapillis. Plinius lib. 35. cap. 16. ait Plumbum album conflari ex lapillis nigris candore variatis; Sed Stannum esse Plumbi nigri liquorem, qui primo fluit in fornacibus. Capite sequenti Stannum adulterari dicit Plumbo albo seu Cassitere. Aliud igitur veterum Stannum quam Plumbum candidum, &forsan illud quod nos Plumbum Cinereum seu Bismutum jam vocamus. Nos de hisce distincte agemus ac primum de PLUMBO CANDIDO, quod &Stannum aliàs vocatur, licet ante ostensum, veteribus aliud fuisse Stannum, aliud Plumbum Candidum, usus tamen obtinuit ut hoc nomine vulgò donetur Καζσίτερον. Est verò Metallum imperfectum, molle, album, ex Mercurio copioso, minus fixo, &Sulphure albo impuro constans, Plumbo difficilius fusionem admittens, rubiginem vix contrahens, tinniens. Cum primo efficitur, album aut candidum non est, sed postquam ignem experitur, &excoquitur. Quanquam sui coloris in fodinis non reperiatur, purum tamen lapillis quibusdam, quos Germani Zwitter vocant, adhaeret, hique lapilli, modo nigri, modo flavi, modo candidi sunt, quandoque pellucidi; sed raro admodum. Purum hoc quandoque angulos habet quatuor, quinque, sex, quandoque favaginem refert, quandoque botrum. Impurum &mixtum quandoque lapidi candidissimo adhaeret, permistis fluoribus coloris argentei. Hic verò lapis vel durior est vel mollior &friabilior. Quandoque lapidi nigro adhaeret, aut permistum est, quandoque durus adeò lapis cui adhaeret, ut igne exscindendus sit, &sic non sine magno periculo magna montium frusta excutiuntur. Ex lapidibus nigris, ut &cinereis, in quibus plumbum album inveniri solet, quidam steriles sunt &nihil continent, quocirca quidam SPUMAM LUPI vocant. Ex eo fiunt vasa domestica majora &minora, Lances, patinae, Lagenae, aliaque quibus in mensis utimur, ob puritatem &splendorem. Cum in laminas ducitur, ita tingi potest, ut colorem auri aut aeris nativum referat, ex quo varia fiunt ornamenta. Ei Plumbum nigrum miscetur ut fiat tractabilius &ductilius, alioquin ob duritiem dissilit. Plumbum cinereum ei quandoque additur, quod splendorem &levitatem ei conciliat.