# Museum Wormianum 124.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 124.5 to 124.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/124.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/124.5

Quarta pars Orichalci si addatur & simul fundantur, vasa quae ex iis fiunt simillima sunt argenteis. In Medicinâ usus ejus rarior est, quibusdam siccandi & refrigerandi vim ei tribuentibus, quibusdam calefaciendi & humectandi. Hepati dicatum quidam volunt. Sunt qui ejus pulverem in potu exhibeant, contra Ictus Scorpionum. Chymici Salem & alia ex eo conficiunt. PLUMBUM NIGRUM simpliciter etiam plumbum vocatur, Graecis μέλιβδος. Est imperfectum Metallum, molle, lividum, ponderosum, ignem diu non sustinens, tractantium manus nigredine inficiens, ex multo Mercurio crudo & Sulphure impuro & foetido genitum, pondere & gravitate proxime ad aurum accedens. Sunt qui velint in humidis locis sepultum crescere, & pondere augeri, ut & imbribus in tectis Plumbeis. Mirum quod in fornace ustum pulvis ejus pondere augeatur, sed rursum fusum & in Plumbum redactum minuatur. Vel Nativum effoditur, vel ex lapide coquitur. Quod nativum, vel durius est, ut Polonicum, vel mollius, ut Germanicum. Colore etiam & hoc differt; est enim vel album, vel rubicundum, vel obscurum, vel ad coeruleum tendens. Quod excoquitur, vel ex propriâ venâ eruitur, vel ex lapide Plumbario, qui quandoque lapidi arenario similis est, quandoque fluoribus albis, flavis & ad viride tendentibus. Mihtipilidigi. ub. uni-heidelberg. de / diglit/ worm i6 Mineram in quâ Plumbum, argentum & Galena simul inveniuntur ex Friburgo Misniae ab amico delatam habeo. Ex Sclaccovaldiâ Bohemiae mineram stanni mihi attulit Nobiliss. Rostrupius Giede. Lapillos nigros splendentes vitri instar, ponderosos, Germanis Zwitter dictos, mihi dedit amicus, ex quo Plumbum candidum, seu Stannum coquere solent.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
