# Museum Wormianum 126.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 126.1 to 126.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/126.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/126.1

Plinius lib. 33. cap. 6. ejus genera duo constituit, marem & foeminam, marem esse horridiorem & scabriorem minus, ponderosum minus, radiantem & arenosiorem, Foeminam (quae magis probatur) friabilem, nitentem, fissuris, non globis, dehiscentem. Usus ejus magnus est apud stanni fusores, speculorum Chalybeorum confectores, campanarum, globorum bellicorum, nec non typorum Typographicorum fusores. Quin & Medici, praesertim Chymici, magnis laudibus ejus vires in corpore humano extollunt. Dioscorides lib. 5. cap. 59. ait vim habere adstringentem, meatus obstruentem, refrigerantem, excrescentias cohibentem, ulcera ad cicatricem perducentem, sordes & ulcera oculorum expurgantem, sanguinem sistentem, igni ambusta sanantem, ulcerationes ad cicatricem perducentem. Paracelsus mirifice ejus vires extollit, inter reliqua de vitâ longâ cap. 6. hoc habet: sicut Antimonium finit aurum, sic eâdem ratione & formâ corpus humanum purum reddit; in illo enim est essentia, quae nihil impuri cum puro confundi sinit. Alibi dicit Antimonium habere vim conservandi corpus à corruptione, & inter maximè efficacia remedia ad Elephantiasin commendat. Conficiunt ex eo varia Medicamenta: Vitrum, Regulum, Sulphur, Flores, Tincturam, Olea, pulveres & infinita de quibus alii. Minera Antimonii Ungarici pulcherrima est, tota constans Cylindris, seu columnulis crassitie aciculae, sed mirè invicem nexis, conspiciuntur enim rectae, parallelae, obliquae, transversae, &c. quia porosa est haec materia, & colore coeruleo splendido instar politi ferri. Hinc inde Sulphurea quaedam & flava exsudat materia, massam variegatam reddens, donum D. Custeri. ARGENTUM VIVUM etiam hujus classis est, à Chymicis Mercurius dictus, Graecis ὑδράργυρος, Theophrasto Ἀργυρον χυτὸν Aristoteli 4. Meteor. 8. Ἀργυρον κινητὸν; Metallum enim proprie loquendo dici nequit, cum ei definitio non competat, igni non fundatur, durum, solidum, ductile & malleabile non sit. Est autem liquor mineralis, ex aquâ Metallicâ viscidâ & terrâ sulphureâ constans, spirituosus, volatilis, ad contactum frigidus, sed vi calidâ praeditus, ponderosus, coloris argentei, instar aquae fluidi, sed manus non madefaciens. Materiam ejus arguunt proprietates ei familiares. Viscidâ autem constare materiâ Metallicâ, vel inde constat, quod ignis vim eludat, licet enim igne in fumum redigatur, ille tamen collectus in pristinum redit statum. Ob Sulphur admixtum, subito in fumum resolvitur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
