Latin
TERRAHI
Ole Worm, Museum Wormianum 13
Unproofread scanNot analysed yet
De quo tamen dubitare videtur Sennertus; siquidem non ut aurum spiritu salis potius solvatur quam vitrioli. Commendatur adversus toxica philtra, venena per os sumta: ea enim per vomitum expellit, si vel ante, vel statim post venena sumatur; sin tardius, per sudorem evocat. In peste vim maximam habet. Ictibus &punctionibus animalium venenatorum medetur, cor &cerebrum roborat, eorumque morbis occurrit, inflammationes sistit, haemorrhagias, catharros, defluxiones, dysenteriam, lienteriam, diarrhoeam, omniaque ventris profluvia curat; Ambustis ab igne vel aquâ fervente succurrit, vulnera &ulcera inveterata &maligna consolidat, contra pruritum, scabiem foedam ac curatu difficilem rite usurpatur. Haemoptoicis, pthisicis, pulmonis vitiis laborantibus utilis. Omnibus morbis, qui per sudores expelli possunt, convenientissima; Terrae Lemniae, omnibusque aliis sigillatis terris praeferunt. Mihi est tam CRUDA, quae durior, impurior &non tam facile in liquore solubilis, quam LOTA &PRAEPARATA, seu in orbiculos redacta, drachmarum duarum circiter pondere, quae notas omnes habet enumeratas: pro Insigni tenet montem tribus prominentiis insignem, ita tamen, ut tertius obtusior sit, cui additur duarum clavium, decussatim se secantium, scutum. Infra montem haec leguntur: TERRA SI