# Museum Wormianum 13-2

Ole Worm, Museum Wormianum, GILLATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/13-2

GILLATA. Orbiculorum non eandem esse magnitudinem observavi; sunt enim hisce majores, sunt & minores. Sed monet Caspar Svenkfeldius in Catalogo Naturalium Silesiae lib. 3. In Silesiacâ Terrâ emendâ, cavendum diligenter esse ab imposturâ. Solent namque circumforanei Lutum aut Argillaceum quiddam, in formam placentarum affabre sictum, & variis notis insignitum, loco Terrae sigillatae Silesiacae, plebeculae obtrudere. Quod me movit ut quasdam, quae sigillum Strigoniense prae se ferunt, in dubium vocare ausim, eò quòd notas illas non habeant, quas ostendit jam descripta; voco igitur TERRAM SIGILLATAM STRIGONIENSEM DUBIAM. Tres mihi ejus generis sunt placentulae vel pastilli: una rubicunda, drachmam pendens, de quâ suprà aliquid monuimus; altera lutea, ejusdem ponderis, magnitudinis & figurae. Hae tam facile in liquore non solvuntur, aut linguae contactu, ut superior, nec idem habent sigillum. Mons quidem adest triceps, sed arboribus & aliis ornamentis decoratus, claves inversae sine scuto, inscriptio TERRA SIGILLATA. CERISMI Tertia major est, ejusdem cum luteo, ut arbitror, massae, duarum circiter drachmaGgo ILLNTA rum, montis tricipitis habet Insigne, & in scuto claves duas situ genuino; montes arbusculis ornantur, inscriptio eadem cum praecedentibus. cuio 111 Est haitp:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit worm 16 UMIVERSITATS. DIELlOThER Banciatne UMIVERSITATS. BIBLIOTHER aseiine Est & LIGNICENSIS LUTEA, ejusdem plane ponderis, figurae & sigilli cum descriptâ superiùs. Aquilam enim expansam ostentat, cum inscriptione ad circumferentiam: TERRA SIGILLATA LEGNICENSIS. Earundem virium esse arbitror cum albâ, si non majorum, quia, ut illa albedine argentum, sic haec flavedine aurum exprimit. Quae igitur supra de Strigoniensi dicta, huc quoque referenda arbitror. TERRAE ARABICAE SUBLUTEAE titulo pastillos duos orbiculares noto, colore albo ad luteum inclinante, pondere drachmae unius. Inscriptionem namque habent Arabicam literis clare satis expressis trium ordinum.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
