# Museum Wormianum 13

Ole Worm, Museum Wormianum, TERRAHI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/13

De quo tamen dubitare videtur Sennertus; siquidem non ut aurum spiritu salis potius solvatur quam vitrioli. Commendatur adversus toxica philtra, venena per os sumta: ea enim per vomitum expellit, si vel ante, vel statim post venena sumatur; sin tardius, per sudorem evocat. In peste vim maximam habet. Ictibus & punctionibus animalium venenatorum medetur, cor & cerebrum roborat, eorumque morbis occurrit, inflammationes sistit, haemorrhagias, catharros, defluxiones, dysenteriam, lienteriam, diarrhoeam, omniaque ventris profluvia curat; Ambustis ab igne vel aquâ fervente succurrit, vulnera & ulcera inveterata & maligna consolidat, contra pruritum, scabiem foedam ac curatu difficilem rite usurpatur. Haemoptoicis, pthisicis, pulmonis vitiis laborantibus utilis. Omnibus morbis, qui per sudores expelli possunt, convenientissima; Terrae Lemniae, omnibusque aliis sigillatis terris praeferunt. Mihi est tam CRUDA, quae durior, impurior & non tam facile in liquore solubilis, quam LOTA & PRAEPARATA, seu in orbiculos redacta, drachmarum duarum circiter pondere, quae notas omnes habet enumeratas: pro Insigni tenet montem tribus prominentiis insignem, ita tamen, ut tertius obtusior sit, cui additur duarum clavium, decussatim se secantium, scutum. Infra montem haec leguntur: TERRA SI

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
