Latin
130.5 to 130.6
Ole Worm, Museum Wormianum 130.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
HACTENUS ea vidimus Metallica, quae Natura ipsa in terrae visceribus elaboravit Esine artis opę: Nunc ea pertractanda, quae ex enumeratis Ars elicit, dum priora tractat &perficit. Haec duûm cum sint generum, unum extra fornaces operariorum confectum, alterum in iis; de illo primo tractandum, quae redigimus iterum in duas classes, unam Rubiginum, alteram Squammarum. Rubigines verò vocamus Metallorum quasi putredines &sordes, quae illis adnasci solent cum in humido servantur, aut vaporibus liquorum aerium eroduntur. Sunt autem de quibus hoc in loco potissimum agendum: Coeruleum, aerugo, ferrugo, cerussa, minium, Biacca Hispanica. Ex Argento conficitur Coeruleum duobus modis. Primo lamina Argenti in vase quodam, supra acetum acerrimum, sale Ammoniaco impraegnatum, suspenditur, &per viginti dies fimo obruendo, usque dum aceti Vapor ex argento coeruleum colorem eliciat, hittpissdigi. ub. uni-heidelberg. de /diglit worm 16 eliciat, qui demum abraditur. Secundo, ex argenti vivi partibus tribus, Sulphuris partibus duabus, salis Ammoniaci parte unâ, de quibus uberius consulendus Agricola de Nat. Foss. lib. 9. cap. 17.