# Museum Wormianum 132.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 132.1 to 132.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/132.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/132.1

aut malleis percutiuntur, è superficie adustâ à corpore reliquo abscedere solent. Perfecta Metalla, ut Aurum & Argentum, hisce ob naturam incombustibilem destituuntur, ut & mollia, qualia Plumbum & Stannum: quia mollius est quod ab iis abscedit, idcirco ex Aere & ferro potissimum haec eliciuntur: ex Aere flos & Squamma; ex Ferro Stomoma. FLOS AERIS, Graecis ἄνθος χαλκοῦ, sunt minuta aeris granula, Milii specie, à reliquo ejus corpore resultantia, eum fervens Aes aquâ exstinguitur. Cum enim Aes, detractis recrementis, candens adhuc aquâ frigidâ perfunditur, repente densatur & concrescit, atque hunc florem exspuit quasi, & in labris, ubi aes refrigeratur, colligitur effusâ aquâ. Optimus censetur, qui facile teri potest, & cum in pulverem teritur rufescit, & modice splendet. Cum adstrictione acrimoniam quandam habet, & tenuium est partium, unde collyriis mistus palpebrarum asperitates, & ficus abstergit. SQUAMMA AERIS, Graecis λεπὶς, malleorum Ictibus decutitur, ubi aes elaboratur, optima censetur crassa, aeris modo rubens, quae cum aceto aspergitur, aeruginem ducit: deterioris notae est tenuis, infirma, candida aut nigra. Viribus cum flore convenit, facultatem enim habet adstringendi, attenuandi & erodendi, cum aquâ mulsâ pota, aquosos humores educit, carnes purgat & liquefacit. Hodie Medici aerugine sunt contenti, & reliqua raro in usum trahunt. SQUAMMA FERRI & Chalybis, pari modo Ictibus excutitur, in officinis ubi haec elaborantur. Plinius στόμωμα vocat lib. 34. cap. 11. ubi ait: Squammae est alterum genus subtilius, ex summâ scilicet lanugine decussum, quod vocant Stomoma. Sed ipsum Chalybem vocat Stomoma Dioscorides, contra quam sentit Caesalpinus, ut & Galenus 9. simpl. & plerique alii veterum, unde hoc in loco hallucinatum esse Plinium putant. Majorem obtinet adstrictionem quam Squamma aeris, & ad contumacia ulcera vim habet insignem; praefertur illa quae ex Chalybe provenit; aeris plus habet acrimoniae. CAP. XIV. De Scoriâ, Lapide, Diphryge, Vitro. LTERUM genus Metallicorum factorum illud est, quod in fornacibus conficiAtur, vel cum venae Metallicae excoquuntur, vel cum Metallum à Metallo secernitur, vel cum Aes liquefactum in fornacibus tingitur. Trium igitur generum sunt haec corpora.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
