Latin
135.1 to 135.4
Ole Worm, Museum Wormianum 135.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
de /diglit/ worm t tum ad Coeruleum vergentis, gravis &sonora, facile ex formâ dignoscitur, ferreis hastis adhaesisse. POMPHOLYX differt à Cadmiâ, quòd non in solidum corpus condensetur, sed tenuis farinae modo parietibus adhaereat. Fit ex eâdem materiâ, cum Aes ex lapidis partibus coquitur torrefactis, aut cum separatum ab Argento in sui generis formam perficitur, tum favilla sursum fertur &evolat in superiorem domicilii aerarii partem, adhaerens ejus parietibus &tecti laqueario, quae primum in bullas ut aqua tumet, mox majore accedente incremento, lanarum penicillis assimilatur, quandoque aerei coloris, quandoque in candido cinerea, qualis nostra. Germani Weiser Hutten-rauch oberm Sineltofen vocant. Hoc pacto sponte fit; sed cum curâ quomodo praeparetur fusius vide apud Agricolam. Et haec praestantior habetur, utpote candidissima &levissima, à quibus oritur NIL ALBUM dictum; communior praeparandi modus est hic. Aes &Cadmiam fossilem alternis in ollas ponunt, ut ex iis fiat Orichalcum, favilla, quae ex aere resoluta, fertur sursum in operculi cavitatem, eamque implet Pompholige. Si operculo tecta non fuerit Olla, &favilla cum ligno aut cinere in sublime sublata, parietibus fornacum adhaereat, SPODON constituit. Pompholyx tenuium est partium, quae si lavetur, teste Galeno, sit Medicina omnium praestantissima, citrà morsum exsiccandi vim habens; quocirca in cancrosis &malignis ulceribus ejus usus est. Additur Collyriis, quae oculorum fluxionibus, pustulis φλυκταίναι dictis adhibentur, ad ani &pudendorum ulcera etiam commendatur. SPODON factitiam quidam Cinerulam vocant, Germani Hutten-rauch/genere non differt à Pompholige, quia aequè favilla est ex eâdem materiâ orta; sed specie. Pompholyx enim levis est &candida, praesertim ea quae cum curâ praeparatur. Spodos gravior, cinerea aut lutea, partim adhaerens ad exteriora fornacum latera, partim decidens in solum; unde aut de lateribus abraditur, aut in terrâ converritur. Ea autem duplex est ratione coloris, cinerea &Lutea. SPODOS CINEREA, Weiß geawer Hutten-rauch/ fit in fornacibus, in quibus venae auri, argenti, Plumbi nigri coquuntur. Species Spodos, quae Pompholigis locum occupare potest, ea solum est. Sed in quibus venae aeris, Aes, Cadmia, Pyrites elaboratur, cinerea Spodos vera colligitur.