# Museum Wormianum 135.5-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 135.5 to 135.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/135.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/135.5

SPODOS LUTEA, Gelber Hutten-rauch/ fit super secundas fornaces, in quibus Argentum è Plumbo separatur; Plumbi enim pars vi ignis exusta in sublime fertur, efficit que hanc speciem. Spodos omnis lota & à sordibus, Carbonibus, terrâ, pilis purgata, easdem quas Pompholyx vires obtinet, sed non adeò tenuium est partium. CAP. XVI. De Lithargyro & Molybdenâ. AETALLICA factitia in primis fornacibus elaborari solita jam vidimus; sequuntur quae in secundis fiunt, & à quibusdam etiam ad scorias referuntur. Ejus generis sunt Lithargyrum & Molybdena. LITHARGYROS lapis argenti, Latinis spuma Argenti, rectiùs, Agricolâ teste, spuma aut Lapis Plumbi, quia ex eo, non verò Argento fit, Germanis Glen aut Silberglett. Fit ex Plumbo diutius in fornacibus cocto, donec convertatur in substantiam quandam, olei modo liquidam, quae frigefacta concrescit in similitudinem spumae. Hoc autem contingit, cum Argentum, Plumbo mistum, purgatur in secundis fornacibus. Hinc fit argenti appellationem quod contraxerit, quamvis sine Argento ex solo Plumbo, aut venâ Plumbi fieri possit. Modi autem, quibus fiat, plurimi sunt. Primo ex arenâ Plumbariâ, secundo ex lapide Plumbario, tertio ex Plumbeis laminis, quae in catino coquuntur, dum partim vertantur in Lithargyrium, partim in Plumbaginem. Quarto ex misturâ Plumbi & Argenti. Quinto ex misturâ Plumbi & Auri & Argenti, ubi Metalla illa nobilia pura redduntur & segregantur, Plumbum verò totum vertitur in Lithargyrum & Plumbaginem. Duûm generum est, coloribus saltem differentiam constituentibus: una Chrysitis, quae fulva est, aurei quasi coloris: altera Argyritis, candida ad Argenti colorem accedens, sed utraque in eâdem massa & tabulato simul saepè invenitur; Argyrites Silber-glet praeferhittpisidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglits worm it

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
