Latin
UNIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 139-2
Unproofread scanNot analysed yet
quibusdam, potius fructus arboris, quam excrementum statuatur. Marinus certe hujus census videtur. Byssus igitur, Graecis Bύζσος à Buz Hebraico, jam etiam in sacris saepe occurrit Bibliis. Terrenus est vel Marinus. De Terreno quid sit, non consentiunt autores. Quidam Lini speciem constituunt, ut Julius Pollux &Cardanus, Pausanias &alii; quidam lanam esse dicunt; sed prior sententia veritati magis litat. In arbore nasci maxima pars statuit: sic enim Philostratus. Homines, qui secundum Indum flumen habitant, lineis amiciuntur vestibus, etenim linum in agris plurimum nascitur, calceamenta gestant ex Papyro; nobiliores Bysso induuntur. Byssum verò ex arbore nasci ferunt, quae basi quidem populo sit persimilis, foliis verò salici. Plinius lib. 9. cap. 1. cum Gossipio confundit. Julius Pollux de Bysso ita disserit: Byssina &Byssus, lini quaedam species est apud Indos. Apud Aegyptios ex arbore quadam lana fit, ex quâ vestem confectam lino maximè similem esse quispiam dixerit, solâ densitate exceptâ; densior enim arbore fructus enascitur, duplici munitus cortice, quo dirempto, postquam instar nucis floruerit, interius hoc quod lanam refert, eximitur, unde subtegmen efficitur, stamen autem illi subtendunt lineum. Byssum igitur terrestrem in arbore instar bombacis nasci, hinc colligere licet, unde à quibusdam cum hombace confunditur. Colore quidam candido esse ferunt, quidam glauco, quidam flavo, ut Scaliger, &certè talis est noster, ex flavo &glauco mistus quasi, filis constans tenuioribus, capillamentis simillimis, unciae circiter longitudine, splendentibus, bombace horridioribus paulo. MARINUS BYSSUS in conchiliis quibusdam reperitur, praesertim in Pinnâ, delicatissimus enim &mollissimus est, sericae lanae comparandus, colore fusco splendente, à similitudine Byssi Graeci aut Judaici sic nominatus. Prius enim, inquit Rondeletius, cognitae sunt divitiae terrenae, quam Marinae: tunc pretiosarum vestium textu additûm terreno existimat idem. Mytili quoque Byssum gignunt, si modo seta illa, quae ex iis dependere solet, byssi nomen mereri dicatur. Sed tam differt à Pinnarum bysso, quantum stupa Cannabina, à tenuissimo &delicatifsimo g. d lbe