Latin
GILLATA
Ole Worm, Museum Wormianum 14
Unproofread scanNot analysed yet
Haec terra linguae admota fortiter adhaeret, adstringit, &procul dubio vim resistendi malignitati obtinebit eximiam; ut omnia ejus generis, quae ex Oriente, literis notata Arabicis, circumferuntur: ad contactum lubrici sunt hi pastilli, &,ab adversâ parte, non tam plani, quam prominentes &subrotundi. Pastillus quidam luteus duarum drachmarum, utrinque sigillatus, acuminatus, sigillo sex stellas continente, huc referendus; Germanicus, an Hassiacus, nescio, Insigni vi stipticâ &adstringente praeditus, facile etiam in liquorem solubilis, ut viribus Silesiacae conformem autumem. Ante annos aliquot, à Clariss. Viro D. Argerio Clutio transmissa ad nos est Terra quaedam sigillata, cui pro sigillo impressi erant hi characteres: ABNO B. SIG. TERRAE LEMNIAE CONGENER; unde advectus, non scripsit: in pastillos &massas efformata erat. Majores unciam unam &drachmas tres pondere aequabant; minores zij. non excedebant. Majores massae oblongae erant, parte infimâ, quae latior erat supremâ, parvum sigillum etiam obtinebant, lilium Gallicum exprimens. Pinguis erat, adstringens, &in liquore facile solvebatur. Ejus vires contra venenum, pestem, morbos malignos &dysenteriam, catharros, aliosque ejus generis praedicabat. In Dysenteriâ cum fructu eâ usus sum; in febribus item malignis, loco Terrae Lemniae, in Theriacae confectione semel eâ, reliquorum Medicorum consensu, usi sumus. Hanc verò ex Galliis tractu Blaesensi adferri mihi retulit D. Storgardius P. M. collega &amicus honorandus, qui eam exactè noverat; testari quoque id videtur Liliorum Insigne, quo parte inferiore dotantur majores massae. TMNiVAIS TERRA