# Museum Wormianum 14-2

Ole Worm, Museum Wormianum, LEMNIEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/14-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/14-2

LEMNIEI CONA Sunt quoque mihi pastilli duo oblongi, parvi, drachmam ponderantes singuli, sigillo parvo in extremitatum altero insigniti, colore luteo ad pallidum vergente. Pingues sunt, adstringentis facultatis, & in liquore faciles solutu, ac ad naturam Stregoniensis Terrae quam proxime accedere videntur; ejus igitur naturam aemulatur. LICHENSES esse intelligo. TERhitp:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit worm 165510029 TERRA quaedam BOHEMICA nuper adferri coepit tam cruda quam sigillata, variorum colorum.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
