# Museum Wormianum 14

Ole Worm, Museum Wormianum, GILLATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/14

Haec terra linguae admota fortiter adhaeret, adstringit, & procul dubio vim resistendi malignitati obtinebit eximiam; ut omnia ejus generis, quae ex Oriente, literis notata Arabicis, circumferuntur: ad contactum lubrici sunt hi pastilli, &, ab adversâ parte, non tam plani, quam prominentes & subrotundi. Pastillus quidam luteus duarum drachmarum, utrinque sigillatus, acuminatus, sigillo sex stellas continente, huc referendus; Germanicus, an Hassiacus, nescio, Insigni vi stipticâ & adstringente praeditus, facile etiam in liquorem solubilis, ut viribus Silesiacae conformem autumem. Ante annos aliquot, à Clariss. Viro D. Argerio Clutio transmissa ad nos est Terra quaedam sigillata, cui pro sigillo impressi erant hi characteres: ABNO B. SIG. TERRAE LEMNIAE CONGENER; unde advectus, non scripsit: in pastillos & massas efformata erat. Majores unciam unam & drachmas tres pondere aequabant; minores zij. non excedebant. Majores massae oblongae erant, parte infimâ, quae latior erat supremâ, parvum sigillum etiam obtinebant, lilium Gallicum exprimens. Pinguis erat, adstringens, & in liquore facile solvebatur. Ejus vires contra venenum, pestem, morbos malignos & dysenteriam, catharros, aliosque ejus generis praedicabat. In Dysenteriâ cum fructu eâ usus sum; in febribus item malignis, loco Terrae Lemniae, in Theriacae confectione semel eâ, reliquorum Medicorum consensu, usi sumus. Hanc verò ex Galliis tractu Blaesensi adferri mihi retulit D. Storgardius P. M. collega & amicus honorandus, qui eam exactè noverat; testari quoque id videtur Liliorum Insigne, quo parte inferiore dotantur majores massae. TMNiVAIS TERRA

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
