# Museum Wormianum 140

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSIRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/140

Quidam in iis natas putabant; at ego in campis ejusmodi telas stipitibus segetum excisarum adhaerentes saepius vidi: eodemque Anno in Augusto maximam copiam per aërem volitare conspexi. Credo à vermibus, erucis, araneis, & aliis id genus insectis elaborari, deinde circa Brumam ventorum vi abrumpi, per aërem ferri, atque si in silvam impegerint, arborum procerarum comis adglutinari, atque adhaerere. Subtilitate plane aranearum telis respondent; sed candorem niveum ab aëris per quem feruntur humiditate & solis calore acquirunt. Ejusmodi telas jam aliquot annis in horto meo conspexi, sed in unicâ saltem arbore Evonymi; verum vermibus scatebat, qui has telas elaborabant, tenuissimas, longissimas, candidissimas, cujus adhuc specimina servo. Vermes hosce è genere Bombycum esse existimavi, sed non eam habebant figuram, nec ad tantam magnitudinem perveniebant, ut ad Erucas citius referendos putem. Sed hoc mirum quod nullam arborem totius horti praeterquam unicam hanc, quam Been-ved nostrâ linguâ dicimus, unquam tangerent. MUSCUS PYXIOIDES terrestris Bauhini, à Lobelio nomine Musci terrestris Pyxidatos alabastriculos imitantis, propositus; à me inventus est Anno MDCXLVII. in arenosis agris pagi Tyse welde, cum fontes medicatos D. Helenae in Selandiâ visitarem. Elegans Muscus ex compluribus constans Pyxidibus, inaequalis magnitudinis. Major vero granum hordei vix superat; radices habet minutissimas, quae terram istam arenosam firmiter etiamnum exsiceatae retinent; ex angusto caule definit in calices, quorum orae simbriatae & miniato colore pulchrè spectantur depictae. MUSCUS TERRESTRIS CORALLOIDES incanus à Bauhino in prodromo Theatri Botanici lib. 10. cap. 4. ita describitur. Muscus hic pedalis est, incanus, ramis plurinisdi hitp pluribus crassioribus erectis, usque compactis, qui in plurimos ramulos cornuum Cervinorum instar, eosque acutos dividuntur. Hic ad Wiesam in silvis occurrit.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
