# Museum Wormianum 141.5-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 141.5 to 141.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/141.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/141.5

Forsan eadem est cum eâ quae in Indiâ Occidentali provenit crassitie cruris humani, quae viridis adeo tenera est, ut stans uno Ictu gladii secetur: arida verò tantâ duritie, ut fissa & in modum Chirurgicorum scalpellorum formata, sagittas suas ita eâ acuant Barbari in Brasiliâ, ut uno Ictu feras humi sternant. Ex eâ Saccharum de Mambu conficiunt, quod, propter insignem vim Medicamentosam, magni fit ab Arabibus & Persis, ab Aethiopibus Tabaxir vocatur. Est enim in internodiis liquor concretus, interdum nigricans & cinereus, praesertim si diutius ligno adhaeserit; interdum albus, ex quo saccharum elaboratur. Indi ex eâ domos suas aedificant in Terenate; findunt enim & singulari industriâ intorquent. In Civitate Bantam cuncta aedium sublicia ex hisce arundinibus assulatim dissectis constant. Quibusdam in locis naviculas, duobus viris capiendis aptas, ex iis conficiunt. Mihi duo ejus sunt frusta: alterum unico constans internodio eodemque non satis integro, cujus cortex exterior niger forsan abrasus, unde aliquid ejus decessit amplitudini. Hoc à nostris administratoribus societatis Indicae accepi, qui plura ejusmodi habebant, ferri fragmentis referta, quibus tormenta bellica onerabant, ut plurimos uno Ictu laederent. Longitudine est pedis Romani circiter, in Diametro quatuor continens pollices. Alterum ex duobus constat internodiis, trium pedum longitudine, quodvis enim pedem unum cum semisse obtinet; amplitudo pedem superat unciâ dimidiâ, Diameter unciarum quatuor, crassities materiae trientem unciae aequat. In medio ubi junguntur interstitium est in cavitate ipsâ, durum & solidum, exterius internodii junctura circulariter protuberat atque uno in loco abscissi folii remanent in juncturâ vestigia porosa pollicis amplitudine, alioquin tota superficies externa laevis est, hitpisidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglits worm (6

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
