# Museum Wormianum 142.6-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 142.6 to 142.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/142.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/142.6

In Bengalâ Rotta vocari ait Bauhinus: Mercatores nostri Rottings appellant, est enim gracilis & succincta viminis instar, ac licet sit punica, maculas tamen quasdam obtinet, ob quas etiam versicolor dici possit, mollis est, & se contorqueri patitur, imò in Insulâ Sumatrâ, ut & alibi, varie se circa arbores vincit, centum, ducentarum, imo trecentarum orgiarum, ut vix ejus origo, finisque inveniri possit. Quin, arbores ubi non sunt, per montium cacumina repit per aliquot jugera, referentibus Mercatoribus nostris, qui addunt poros ejus adhuc viridis, aquâ & liquore grato refertos, ut, ubi exscinditur in aquae defectu, ejus amphoras aliquot pro siti sedandâ colligere ex eâ possint. Iis enim in locis, ubi crescit, aquae magna esse solet penuria, hisce ad se aquam & humiditatem omnem trahentibus & exsugentibus, quâ gaudere si velint, hanc arundinem secare coguntur. In Caroli Clusii curis posterioribus, haec de eâ extant: Ex Orientali Indiâ, aut illis adjacentibus Insulis, adferri in has regiones solet, mirum quoddam junci aut viminis genus, quod nondum descriptum, quia à nemine veram & accuratam ejus historiam nancisci potuerunt, &c. videtur autem hic juncus, viminis usum in locis ubi crescit habere, hitpisidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit worm i6 bere, adeo tenax, lentus & flexilis est. Color autem ejus pallidus aut subluteus est, longitudo trium, quatuor, aut plurium interdum pedum, (quod de frustulis, tenuioribus, adferri solitis intelligendum; alioquin integer juncus multarum orgiarum est longitudine.) Describitur sub nomine Arundinis Indicae in excerptis ex Descriptione Navigationum Stephani vander Hagen, in hunc modum: In Insulâ Sumatrâ inveniebatur Arundinis Indicae admodum mirabile genus, varie se circum arbores vinciens, & contortiplicatim crescens, centum, ducentarum, imò trecentarum & plurium orgiarum longitudine, ita ut ejus origo & finis deprehendi vix possit, quod valde accommodum erat circulis vasariis conficiendis, quibus vasa revinciebant socii navales.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
