# Museum Wormianum 143.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 143.1 to 143.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/143.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/143.1

Crassitudo qualis communis Asparagi, sine ullo nodo aut geniculo (& hoc saltem intelligendum est de minoribus frustis unius aut duorum pedum, nam quae ego possideo, internodia habent post pedis unius cum dimidio intervalla, & quidem pro ratione longitudinis, frequentia, adeò ut juncum hac in parte magis referat quam arundinem) substantia interior adeo porosa est, ut si quis ori admoveat unam extremitatem hujus viminis, eique vel leviter tantum inflet, flatus ex alterâ extremitate erumpat; quod facilius & melius patebit, si quis extremitati ulteriori salivae aut liquoris quidpiam illinat, simul ac quis uni extremitati insufflaturus est, dicto citius bullae ex alterâ subsilient, pulcherrimo & propemodum stupendo spectaculo. Addere & hoc licet, quod quamvis ejus substantia interior porosa ac mollis sit, in quamcunque partem flexilis, exterior tamen ejus superficies laevis & lubrica, imò dura adeò, ut si duae ejus virgae simul violenter invicem collidantur, scintillas coeruleas, vel flammulas excutiant, quales illae quae ex accenso sulphure emicant, odorem etiam sulphureum simul exhalant. Mihi ejus frusta sunt decem & duodecim pedum longa, internodiis pedis unius cum semisse circiter distincta, colore & crassitie descriptioni respondentia. Culei ex storeis foliorum arundinaceorum confecti, in quibus Gariophylli ex Indiâ ad nos advecti, hisce viminibus erant cincti, & ansis ex iisdem confectis dotati; quandoque integris & teretibus uti solent ad majora vincienda, quandoque per medium dissectis, ut minores plicaturas recipiant. Aves, quae ex Insulis Canariis ad nos adferuntur, in caveis asservantur ex hisce confectis. Magnus earum ubivis ferme in Indiâ usus, quocirca negotiationes quoque iisdem exercent. Nascitur in Regno Congiano, Bengalâ, ad Gangem fluvium, & Sumatra. Ad hanc classem spectare arbitror genus illud SCIPIONIS, quo ex Indiâ allato utuntur nobiles, colore luteo albicante, geniculis frequentibus constans, materiâ junceâ. Radicem arundinis cujusdam Indicae, & forsan hujus de quâ jam egimus, arbitror. Quod ut melius pateat, ejus, cujus mihi est copia, descriptionem apponam. Longitudine est pedum trium, figurâ penè tereti, colore buxeo, paulatim in acumen desinens, intus materiâ porosâ farctus, geniculis triginta duobus constans, singula internodia parte crassiore pollicis longitudine, quo verò magis gracilescit scipio, eo sunt longiora. Geniculum quodvis sinu seu acetabulo constat uno majore, & multis parvulis, qua gracilior est pluribus, quandoque duodecim: quà crassior paucioribus, septem vel octo.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
