Latin
143.5 to 143.6
Ole Worm, Museum Wormianum 143.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
His verò acetabulis fibras tum majores, tum minores insertas fuisse constat. Majora illa acetabula ita sunt disposita, ut alternatim in geniculis sibi opposita appareant. Suspicor, ut dixi, radicem esse jam descriptae arundinis flexilis, quia substantia &materia plane cum eâ convenit. CAP. V. De Arachidne, &Calamo Aromatico. JE ARACHIDNE Theophrasti &Plinii multum inter Botanicos disputatum, quod integrè Plantam hanc non descripserint, sed notis paucioribus eam delineaverint. Plerique tamen pro Arachidne elegantem illam habent plantam, quam ex siccâ descripsit Clusius Exot. lib. 4. cap. 16. sub titulo; an Theophrasto Araco ὅμοιον. Bauhinus viciae similem vocat, supra infraque terram fructum edens. Arachidna Cretica Belli. Nos quia eam aliquot jam annis in horto aluimus, ad Clusii descriptionem, nostram accommodabimus. Mox à radice in ramulos dividitur semipedales, aut dodrantales, tenues, triangulares, quos alternis ambiunt exigua folia ita disposita, ut primo exiguae à caule prodeant alae, hitpisidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit /worm it