Latin
144.1 to 144.4
Ole Worm, Museum Wormianum 144.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Flos illi purpureus Araci flori similis, qui supra terram in petiolis extremitatum caulium emergit, ex calice in quinque lacinias acuras diviso, quos sequuntur siliquae latiusculae, unciam longae, aut paulo ampliores, compressae, alatae, mucrone hamato praeditae, bina aut terna semina, purpurascentia, rotunda continentes, quae maturae dehiscunt. Radicem habet exilem, lenticulae aut Araco similem, è cujus capite juxta telluris superficiem emergunt plures parvae, tenues, albae fibrae, hinc inde sparsae, è quarum singulis dependent siliquulae breves &rotundae, extimâ parte in mucronem desinentes, tenellae &candicantes, unicum aut duo continentes semina rotunda, illis quoad figuram simillima, quae in ramis nascuntur, sed albicantis &subfusci coloris. Tam ex semine infra terram nato, quam supra provenire solet, nullâ plane in plantâ observatâ differentiâ, nisi quod fertilior sit &plures fructus producat illa quae ex semine supra terram collecto crescit, quam quae in subterraneo. Quod jam aliquot annis in Horto meo expertus sum. Observavi quoque quod cum semina in caulibus existentia maturuerint in Augusto aut Septembri, planta juxta radicem novos flores protrudat, mox supra terram, adeò ut bis floreat ac fructum producere tentet. νηξ, &De vero &legitimo CALAMO AROMATICO diu multumque inter Botanicos disputatum, siquidem radix illa, quam pro Calamo Aromatico ostentant officinae, non calami, sed Acori est. At verum &legitimum calamum aromaticum refert Clusius se habere ex D. Bernhardo Paludano ex Syriâ &Aegypto reduce, qui plane cum Dioscoridis conveniat descriptione. Eum vero ita delineat, ut statuat potius umbelliferam esse plantam, quam arundinaceam, rectum habere caulem, multis nodis, seu geniculis cinctum, laevem alioquin, concavum intus &membranulâ ut arundines praeditum, qui assulose, ut Dioscorides scribit, frangitur, estque satis odoratus gratique saporis, amari tamen, &nonnullae adstrictionis particeps, folia bina ex adverso singulis geniculis sita, caulem amplecti videntur. Radix summo capite extuberans nonnihil, dein in fibras definit. Mihi olim Anno videlicet MDCX. Enchusae dum ejusdem Clariss. D. D.