Latin
145.5 to 145.7
Ole Worm, Museum Wormianum 145.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Adolpho Occoni inscriptâ haec excerpere juvat. Vult Matthiolus Doronicum nostrum &Romanum omnino venenosam esse herbam, &ex officinis ejiciendam hoc argumento, quod Canis, qui Drachmas ejus quatuor devoravit, brevi interierit. Quasi non alia multa Canibus sint venena, quae homini salubria sunt, ut de Asparago fertur. Ego Doronici tamen herbam saepè in montibus copiose edi magnâ cum voluptate (nam &aromatica &suaviter acris herba est &tenera, succoque abundat) &sine ullâ noxâ secutâ. Radices quoque recentes, siccas, integras, melle conditas, in pollinem tritas saepe ingessi, &hodie, ut manifestissime Matthioli &aliorum sententiam redarguerem, ex aquâ calidâ Drachmas duas radicum contritarum hausi, nec inde ullam prorsus in me mutationem sensi. Aegrotis quidem saepè illam &per se &cum aliis mixtam utilissime consului, in vertigine praesertim &Epilepsiâ. Misceo interdum Gentianam, visci Scobem &Astrantiam, sic mire prodest Epilepticis, si continuetur usus remedii. Plura alia nunc omitto, quibus ostendere liquido possem, nec Doronicum nostrum, nec Aconitum ullo modo esse venenum homini, canibus autem lethiferum esse scio, non solum si Drachmarum quatuor, sed etiam si unius pondere sumant. Scribo haec horâ octavâ post, quam Drachmas duas ejus sumpsi, &optime haitpissidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglits vorm 6