# Museum Wormianum 147.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 147.1 to 147.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/147.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/147.1

Tantillam rem, tam valde vulgatam, captum superasse tanti commentatoris, stupet vulgus, quae Philomelis, Alaudis, Hirundinibus, aliisque delicatioribus aviculis, non solum non noceat, sed interdum cibus, saepissime remedium unicum & Panchrestum sit. Quam multis tu Principibus, nos pauperibus Doronici ignoratione exitio fuissemus, quantam stragem plus quingentis abhinc annis dedissent Medici, freti Electuariis de Gemmis & aromatibus & aliis cordi amicis, quibus frequentissime usi sunt, teque monere possunt, Doronico ne tantopere convitieris, sed potius desine. Metiaris alioqui Croci, moschi similiumque dato quaternum Drachmarum demensum homini & comperies Daemonium tuum. Quin etiam thus multo quibusdam minore mole meminimus perniciem attulisse, &c. Nec ab hac sententiâ abhorret ipsius Matthioli abbreviator Joachimus Camerarius, qui in Epitome Matthioli, capite de Aconito Pardalianchis minore, hanc subnectit censuram. Venenum esse illud & hominibus lethale, nondum comprobavit experientia, licet canes interimat. Venatores certe multis in locis apud nos, praesertim ubi sunt venationes Rupicaprarum, comedunt contra vertiginem & vocant Schwindelkraut. Ne nimius sim, claudat agmen eruditissimus Ludovicus Septalius, qui libr. 9. cautionum Medicarum Aphorismo 54. de Doronico haec proferr. Hunc cum Aconitum Pardalianches censuisset Matthiolus, ineptè admodum (ut longâ oratione demonstraverunt Doctissimi Petrus Pona & Matthias de Lobet, in stirpium accuratissimis adversariis, & post eos Renodaeus, Oviedus & plerique alii ab omnibus iis cardiacis confectionibus excludendum censuit: quod ut malignitatis & venenosae ejus naturae periculum facerent, radicibus iis pulverisatis, cani cum carnibus exhibitis, misere periisse observaverunt. At plerique alii contrariam adferunt experientiam, quod canes plures & in multâ quantitate exhibitas, innoxie eas esitasse cognoverint. Tantum abest ut adeò noxium sit venenum, ut quotidie, & ab antiquis datas radices hasce, & ab omnibus Medicis passim dari videamus, in Electuario de Gemmis, Diambrâ & Cardiacis aliis confectionibus non periculose, sed felicissime. Quin clarissimi viri editis scriptis retulerunt, se Doronici radices melle conditas saepe esitasse, atque harum contritarum Drachmas duas ex aquâ bibisse, & aegrotis saepe radicem illam & per se, & aliis mixtam medicamentis utilissimè dedisse, &c. Et mox Aphorismo sequenti 55. Sed demus Matthiolo Doronicum Canes & Lupos occidere, an inde colligendum erit, homini lethale venenum esse? Differt natura à naturâ, alimentum ab alimento, dicebat Hippocrates de flatibus.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
