Latin
147.5 to 147.7
Ole Worm, Museum Wormianum 147.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Aloë enecat Vulpem, non hominem. Nux vomica, feles, mures, &aves: nobis est salutaris Medicina; sturnis cicuta est cibus, nobis venenum. Non igitur rejiciemus nos Doronicum, sed utemur moderate, si non ut aromate, saltem liceat nobis ut Alexiterio, ut Antidoto &Theriacâ. Cum in eo etiam Avicenna Theriacalem agnoscat facultatem; qualem cognoscens Mesve, videmus cum Electuario de gemmis, Aromatico, Diambrae &aliis indidisse; sicque non adeo facile celebres Medicos inscitiae &sceleris reos facere oportebit. Quod verò subdit Matthiolus, fortasse nec antiquos cognovisse nocumenta Doronici in Cardiacis Medicamentis, quod in modicâ admodum quantitate illis inderetur, &compluribus admixtum, quae malitiam ejus infringere possent; non tollit usum illius. Admittimus enim in mixtione antidotorum &medicamentorum haud pauca, quae manifeste habere scimus noxias qualitates, lapidem Armenum, Lazuli, Scammonium, Colocinthidem, Veratrum; sed mensuram adhibemus convenientem, corrigimus, multa addimus malitiam infringentia, ut caeteroqui utilitatibus eorum frui possimus. Intrepide igitur communibus nostris radicibus Doronici nostrates utuntur, &illas caeteris misceamus, ut securius in usum veniant, cum Serapio libro Simplicium cap. 335. Doronicum morsibus venenosorum animalium maxime conferre fateatur. Et etiamsi Matthiolo &Maranthae concedamus, Doronicum esse Aconitum Pardalianches, quod nunquam concedendum esse, ex comparatione eorum quae de Doronico scripserunt Arabes, &quae de Aconito Pardalianche, Graeci doctissimi viri collegerunt, nunquam colligent hominibus venenum esse; sed Pantheris, Porcis, Lupis aliisque feris animalibus. Quinimo Theophrastus bibitum dicit conferre commorsis. Haec aliaque supra adducta errorem hitpesidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglit