# Museum Wormianum 147.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 147.5 to 147.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/147.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/147.5

Aloë enecat Vulpem, non hominem. Nux vomica, feles, mures, & aves: nobis est salutaris Medicina; sturnis cicuta est cibus, nobis venenum. Non igitur rejiciemus nos Doronicum, sed utemur moderate, si non ut aromate, saltem liceat nobis ut Alexiterio, ut Antidoto & Theriacâ. Cum in eo etiam Avicenna Theriacalem agnoscat facultatem; qualem cognoscens Mesve, videmus cum Electuario de gemmis, Aromatico, Diambrae & aliis indidisse; sicque non adeo facile celebres Medicos inscitiae & sceleris reos facere oportebit. Quod verò subdit Matthiolus, fortasse nec antiquos cognovisse nocumenta Doronici in Cardiacis Medicamentis, quod in modicâ admodum quantitate illis inderetur, & compluribus admixtum, quae malitiam ejus infringere possent; non tollit usum illius. Admittimus enim in mixtione antidotorum & medicamentorum haud pauca, quae manifeste habere scimus noxias qualitates, lapidem Armenum, Lazuli, Scammonium, Colocinthidem, Veratrum; sed mensuram adhibemus convenientem, corrigimus, multa addimus malitiam infringentia, ut caeteroqui utilitatibus eorum frui possimus. Intrepide igitur communibus nostris radicibus Doronici nostrates utuntur, & illas caeteris misceamus, ut securius in usum veniant, cum Serapio libro Simplicium cap. 335. Doronicum morsibus venenosorum animalium maxime conferre fateatur. Et etiamsi Matthiolo & Maranthae concedamus, Doronicum esse Aconitum Pardalianches, quod nunquam concedendum esse, ex comparatione eorum quae de Doronico scripserunt Arabes, & quae de Aconito Pardalianche, Graeci doctissimi viri collegerunt, nunquam colligent hominibus venenum esse; sed Pantheris, Porcis, Lupis aliisque feris animalibus. Quinimo Theophrastus bibitum dicit conferre commorsis. Haec aliaque supra adducta errorem hitpesidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglit

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
