# Museum Wormianum 153

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/153

Post Mauritani discessum locum adeunt, lacunasque conspiciunt unde herbam illam eruerat & aliquas herbae reliquias. Collectâ igitur herbae copiâ (plurima enim ibidem nascebatur) in pagum redeunt, & ad Mauritani aedes profecti, illum reperiunt herbam è Canistro educentem, quam cum à sese collectâ conferentes, eandem esse comperiunt, nec Mauritanus negare potuit quin eadem esset. Unde in omnium notitiam pervenit, & quotquot illâ egebant, lectum ibant, atque ad animalis, quod dixi, morsus utebantur. VIRGA AUREA VIRGINIANA à Bauhino in appendice ad Pinacem Theatri Botanici describitur sub nomine Virgae aureae Mexicanae; sed quia concisa ejus est descriptio & plantam ipsam jam aliquot annis in horto alui, ei quaedam addenda esse necessarium duxi. Ex unâ radice tuberosâ & grandi, caules plures assurgunt, altissimi, septem vel octo pedum, rotundi, asperi, circa quos folia angusta, palmaria, sesquiunciam lata, acuminata, splendentia, utrinque aspera, pronâ parte dilutioris viriditatis, per quorum dorsum nervus durus ad apicem ascendit. In plantae summitate multo sunt breviora. Circa summum ex foliorum alis ramuli prodeunt, caule purpureo, aspero, foliis minoribus, in quorum apice flos unicus aureus sursum spectans, flori Helenii similis, licet minor. Ramuli in summitate conjuncti, umbellam quasi constituunt auream, aspectu jucundissimo. Floret apud nos mense Septembri, semina ad maturitatem non perveniunt. VITIS CANADENSIS. Hedera quinque folia Canadensis Jacobo Cornuto, radice & Sarmento communi viti similis, geniculis articulato. Pediculi longiores ex alternis geniculis inaequali situ prodeunt rubri: quibus folia quinque singula per singulos petiolos inseruntur. Adnascuntur hinc inde ex alterâ foliorum parte Claviculi, qui in plures fibras crispas sparguntur, his veluti manibus proxima quaeque comprehendit, & parietum asperitatibus se illaqueat, quos jucundo spectaculo obvestit. Folia hyemem non sustinent, flores aut baccas apud nos non habuit, in aliquot orgiarum altitudinem ad parietem ascendit. Sapor ei acidus & parum acerbus, usum vero alium obtinere nondum animadversum, quam ad opus topiarium, imis partibus & malleolis facillime pangitur, circa Autumnum, & juxta parietes effossis scrobibus deprimitur, terrâque leviter obruitur. Iconem vide apud Cornutum cap. 41. Hist. Plantae aliae quas tenemus longiore non indigent descriptione, cum earum Historiae passim apud Botanicos inveniantur; ad Radices igitur transitum faciamus. CAP. X. De Radicibus Chinae, Cyperi, Contrajervae, Deriagon, Jalap, Labrandino, Liquiritiâ Brasiliensi. HINAE radix ita dicta quod ex regione Chinae seu Sinae adferatur, ubi Lampaton

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
