# Museum Wormianum 154.1-5

Ole Worm, Museum Wormianum, 154.1 to 154.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/154.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/154.1

Est autem radix junci triangularis, aut quadrangularis, cubitalis, aut majoris quandoque, folia habentis porracea, longa, angusta, in summo caule minuta, semen complectentia. Radices inter se cohaerent Oleis oblongis similes, quae rotundae sunt, nigrae, odore suavi, gustu amaro. Nascitur in palustribus & humecto solo, quin etiam in cultis locis. Optima ea censetur, quae gravis, densa, plena, dura, aspera, odorata cum quadam acrimoniâ. Calida est, venarum orificia aperit, urinam movet, ad calculos & Hydropem commendatur, contra Ictus Scorpionum utilis, menses movet, curat oris ulcera depascentia, in unguentis & cataplasmatis locum habens. Ad Cyperos refert Bauhinus CONTRAYERVAM Hispanis dictam, quasi Alexipharmacam, ex Charcis Provinciâ Peruanâ allatam. Monardes radicibus Iridis similem esse ait, nisi quod minor sit. Et certè eo convenire videtur, quod grumosa existat, supra terram repens & fibras multas de se spargens, quae à summo ad imum graciliores evadunt. Colore exterius purpureo, interius albicante, sapore subdulci, adstringente, cum acrimoniâ aromaticâ. Pulvis ejus ex albo vino sumptus adversus omne venenum, cujuscunque sit generis, praesentissimum est remedium (uno sublimato excepto) vomitione illud rejicere faciens, aut per sudores evacuans. Philtra quoque eo pulvere educi hausto ferunt, Lumbricos etiam enecari. Quamvis Casparus Bauhinus Pinacis lib. 1. sect. 2. diversas Radices constituat Contrayervam & Drakenam, dum illam ad Cyperos longos odoros referat, hanc ad Cyperos longos inodoros, attamen dum Drakenae Iconem & descriptionem confero cum radice, quae Contrayervae nomine ad nos adfertur, non possum quin statuam eandem esse. Sic enim describit Clusius suam Drakenam (cui hoc nominis indidit, quia à Francisco Draco primùm advecta & Clusio dono data sit) Exotic. lib. 4. cap. X. semiunciali magnâ ex parte est crassitudine, praelonga, subinde in nodos & inaequalia capita extuberans, atque in summis capitibus veluti ex crassis squammis contexta, Dentariae τριφύλλου ferè instar, interiore parte albâ, tenues fibras hinc inde adnascentes habens, quasdam crassiusculas & majusculas, duras & lentas, ex quibus alii nodi dependent, nullo manifesto odore, sapore nonnihil adstringente & linguam exsiccante initio, diutius verò manducata tenuem suavemque acrimoniam in ore relinquit. Plantam ipsam qui descripserit nondum inventus est. Nardus Antonius Rechus l. 8. Hist. Nat. Mex. cap. 58.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
