Latin
154.6 to 154.7
Ole Worm, Museum Wormianum 154.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Plantam quandam depingit sub titulo COANENEPILLI, quam ejus commentator Terentius Contrayervam esse putat, sed dubitare me facit Radicis descriptio, quae longa esse dicitur, prolixa &convoluta, minimum digitum crassa, fibrataque, qualis illa non est, quae ad nos adfertur. Herba praeterea ipsa depicta convolvulum refert, non Cyperum; sed penes alios esto judicium. Addit vero Clusius se ab Elioto accepisse, folia praesens esse venenum, ipsam vero radicem, non modo illius veneni, sed aliorum esse Antidotum, cor &vitales facultates roborare, si pollinis in modum trita, mane ex pauxillo vino sumeretur; ex aquâ verò febris ardores mitigare. Haec omnia optimè quadrant cum iis, quae Contrayervae tribuuntur. Inter alias peregrinas radices, quas ad me Lugduno Batavorum transmisit Vir Clariss. Joh. de Laet, fuit &frustulum cujusdam, quam DE RIAGEN EX ORIENTE vOcavit, longitudine articuli digiti, aut unciae circiter. Cinerei erat coloris, inaequale &nodohittpilsdigi. ub. uni-heidelberg. de /diglitsworm 165510169 nodosum, minutissimis fibris praeditum, interius album &fungosum, crassitie pennae olorinae. Sapore Acorum plane refert, ut ejus speciem esse autumem. Calida est, linguam mordicans; sed non nisi prius bene masticatum fuerit. De Plantae ipsius constitutione &viribus nihil plane additum fuit.