# Museum Wormianum 154.6-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 154.6 to 154.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/154.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/154.6

Plantam quandam depingit sub titulo COANENEPILLI, quam ejus commentator Terentius Contrayervam esse putat, sed dubitare me facit Radicis descriptio, quae longa esse dicitur, prolixa & convoluta, minimum digitum crassa, fibrataque, qualis illa non est, quae ad nos adfertur. Herba praeterea ipsa depicta convolvulum refert, non Cyperum; sed penes alios esto judicium. Addit vero Clusius se ab Elioto accepisse, folia praesens esse venenum, ipsam vero radicem, non modo illius veneni, sed aliorum esse Antidotum, cor & vitales facultates roborare, si pollinis in modum trita, mane ex pauxillo vino sumeretur; ex aquâ verò febris ardores mitigare. Haec omnia optimè quadrant cum iis, quae Contrayervae tribuuntur. Inter alias peregrinas radices, quas ad me Lugduno Batavorum transmisit Vir Clariss. Joh. de Laet, fuit & frustulum cujusdam, quam DE RIAGEN EX ORIENTE vOcavit, longitudine articuli digiti, aut unciae circiter. Cinerei erat coloris, inaequale & nodohittpilsdigi. ub. uni-heidelberg. de / diglitsworm 165510169 nodosum, minutissimis fibris praeditum, interius album & fungosum, crassitie pennae olorinae. Sapore Acorum plane refert, ut ejus speciem esse autumem. Calida est, linguam mordicans; sed non nisi prius bene masticatum fuerit. De Plantae ipsius constitutione & viribus nihil plane additum fuit.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
