Latin
BIELIOTHEK
Ole Worm, Museum Wormianum 157
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam tres ejus constituunt species, ita ut una sit haec quam Mechoacam vocant, secunda quae Matlaliztis dicitur, minor praecedenti, tertia Xalapa, quae reliquis porentior. Calida statuitur primo gradu, sicca secundo, cum partium tenuitate, crassos, viscidos, putridosque humores, utramque bilem, &aquas educit. Jecoris, Ventriculi, Lienis morbos tollit, &eorundem obstructiones aperit, hydropi, Ictero utilis. Inveteratos capitis dolores curat, cerebrum &nervos expurgat, veteres defluxiones sistit, uteri morbis ex frigidis humoribus aut flatibus generatis medetur, pectoris vitiis, antiquis febribus, luc Venereâ vexatis competit, repetito, quoties convenit, ejus usu. Dosis à Drachmâ unâ ad duas in vino aut liquore competenti. Ex Coreâ Indiae Orientalis Provinciâ allata est mihi radix NINSING dicta, tenuis, flava exterius, interius verò alba, rugosa, oblonga, calami scriptorii Crassitie, externâ figurâ Curcumam referens, sed colore flavo non tingit, insipida penè est, sed nonnihil amaritudinis habens diutius si masticetur; Temperata esse videtur, aut calida in primo gradu. Commendabatur ab eo qui attulit ad Venerem excitandam. Nescio an Eringii cujusdam sit, cum plantam non viderim, sed figurâ &sapore proxime ad eam accedit radix. ege e eee RAIZ DE NOSSA SEINORA, Brasiliensis est radix, quinque unciarum longitudine, digiti minoris Crassitie, strigosa, ad nigredinem tendens, tam interius quàm exterius nonnihil amara; de cujus viribus haec accepi à Pisone. In taleolas secta &per aliquot dies in convenienti liquore macerata, ordinarii potus loco sumpta, renum &ureterum obstructionibus medetur, &calculi materiam efficaciter expellit. Herba ipsa eximias contra venena habet facultates. Succus è recentibus foliis expressus, serpentum sanat morsus, radix autem cum foliis contusa è vino hausta venenum penitus expellit. Herba hitpisidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit/ worm 6n