Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 159
Unproofread scanNot analysed yet
Christophorus Acosta tantum in interiore Sinarum regione provenire ait, unde in urbem Cantam exportatur, &inde navibus in Indiam reliquam. Illud quod terrestri itinere exportatur, praefertur ei quod navibus, non enim adeò cariosum est, &in mari facile corrumpitur. Quod experientiâ verum esse comperi. Illud enim quod naves nostrae ex Indiis apportarunt Anno MDCXXXVIII. deterioris erat notae, adeoque corruptum ut in usus medicos trahi nequiverit. Garcias ab Horto lib. 2. cap. 37. refert, quoddam in certâ Tartariae urbe Samarcandar dictâ nasci quod improbum sit, ac tale illud illud fuisse credo, quod ad nos ex Tartariâ attulerunt Legati Russici, cujus frustum, quod mihi amicus dono dedit, adhuc succo proprio madidum erat. Sed jam vix notas ullas probi Rhabarbari habet. In Psyllii, aut lini semine, milio quoque commode radicem servant Pharmacopolae nostri, ut diutius incorrupta permaneat. Nobile adeò medicamentum purgans est, ut cum omni securitate, omni tempore, &omni aetate exhiberi possit, bilem &pituitam purgat, jecur roborat, obstructiones reserat, Icterum solvit, sanguinem expurgat, simulque partes corporis nobiliores efficit. Securè in morbis cordis exhibetur, hydropicos &cachecticos juvat, bonumque colorem conciliat; sanguinem rejicientibus, ac ejus à quavis parte eruptionibus prodest. Dysenteriam cohibet, ex alto devolutis, ruptis, &tam externè, quam internè fractis, auxiliatur. Datur tam in substantiâ à 3j. ad zij. in pulverem redactum, quàm in infuso &decocto à zij. ad guj. pro ratione virium &constitutionis aegrorum. CAP. XII. Sarcaparilla, Tagion, Tausergint, Turpethum, Taca. CARCAPARILLA, à similitudine quam cum Smilace asperâ habet, nomen accepit, OZarsa namque Hispanis Rubum, Irapecanga Brasiliensibus, Parta vitem, Parilla viticulam notat, quasi parva sit vitis; Unde quidam Smilacis asperae Hispanicae radicem existimarunt. Sed hanc Hispani primum ex Peru, &novi orbis seu Americae Provinciis attulerunt, multoque efficaciorem deprehenderunt Hispanicâ. θης e e e e ρδιυκύTrium generum constituit Monardes; una quae ex Hispaniâ novâ adfertur, quae candidior ad pallorem tendens &gracilior, Altera cinerea, nigrior &crassior, multoque melior ex Honduris. Tertia cinereo nigricante, majoribus &crassioribus constans radicibus ex Guajaquill. Radix est Sarmentitia, profunde per terram serpens, nodosa, lignosa, hiitp:ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglits wormi E