Latin
161.1 to 161.4
Ole Worm, Museum Wormianum 161.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Manardus eam ita describit. Yuca herba est, quinque aut sex palmos alta, foliis latis &manus humanae modo expansis, atque in septem aut octo lacinias divisis, perpetuo virentibus. Seritur in terrâ probè cultâ &in sulcos ductâ, fragmentis radicis; radix crassa est magnorum raporum modo, cortice exteriore fusco, parte vero interiore admodum candidâ, ex quâ cortice adempto panem conficiunt. Radix, quae mihi à Clariss. Viro D. Thomâ Bartholino ex Galliis transmissa est, cucumerem mediocrem figurâ &magnitudine fermè refert, nisi quod in apicem tenuiorem terminetur, &nodosa adeo non sit: fibris quibusdam tenuibus praedita, scabrosa &inaequalis, ob rugarum asperitates, praesertim juxta apicem, colore exterius luteo purpurascente. Ex his radicibus defaecatis &contusis, primo farinam, deinde pollinem deducunt, ex quo candida &delicata coquunt liba. Brasilienses eandem farinam aquâ temperatam, ac coactam in Pastillos, supra craticulas fumo indurant, atque exsiccant, atque in penu quam diu libet recondunt. Inde ubi opus est repurgant, contunduntque in pollinem, ita candidum, ut cum tritico certet; ex quo, certâ quantitate recentioris farinae admistâ, pinsunt panes bis coctos, quibus Barbari in bellicis, Lusitani in navalibus utuntur expeditionibus. Aliud quoque biscocti genus adornant, ex mero recentium radicum in pilâ contusarum succo, eoque aut ad Solem coacto &exsiccato, aut ad ignem tosto, quod candidissimum est, &delicatissimum, neque ad vulgi usum comparatum. Ex eâdem radice, fumo arefactâ, varias componunt potiones, quas Barbari vocant MINGRE, adeò salubres, ut restaurantium loco aegrotantibus propinentur. E polline verò varias cupedias, &admixto orizae polline panes fermentatos, triticeis omnino pares. Eandem ad fumum ita siccatam, antidotum &antipharmacum autumant adversus venenatos anguium morsus. Panis ex Yucâ CASAVI dicitur, cujus frustulum Daleri imperialis crassitie, duorum pollicum longitudine, sesqui latitudine, candidissimum, porosum, sapore haud ingrato, transmisit idem Clariss. Vir Thomas Bartholinus. Ejus vero conficiendi rationem, quia accuratius persequitur Manardes in Historiâ Simplicium cap. 53. (licet de eâ supra quoque aliquid dictum sit) hic repetam.