# Museum Wormianum 161.5-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 161.5 to 161.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/161.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/161.5

Repurgatam, inquit, luo cortice radicem instrumentis quibusdam (iis quibus mulierculae linum pectunt similibus) dente acuto & firmo praeditis, in frustula secant & comminuunt, quod comminutum est in manticam ex palmae foliis contextam injiciunt, & pondera quaedam, veluti grandes lapides, super imponunt, ut suo pondere succum exprimant. Quo probè expresso, radicis crassior materies, amygdalis tusis & expressis similis, restat, quae patinae injecta, lento igne coquitur & densatur, subinde eam volvendo, uti ova frixa solent, ea bene densata placenta sit, nummi Hispanici octo Regalibus aestimati crassitudine, quam Soli siccandam exponunt. Haec placenta illis panis vicem praebet, multum nutrit, potestque multo tempore incorrupta asservari. Nam navibus, quae inde in Hispaniam appellunt, imponunt, panis bis cocti vice, pro alimento. Verum fauces exasperat ejus Calavi usus, nisi aquâ aut jusculo maceretur, aut aliis cibis commisceatur, eâ enim ratione edi potest, & qui sic eum comedere vellet, alterâ manu vasculum aquâ plenum perpetuo tenere necessum habet, alioquin minime deglutire posset. Ferunt omnem Yucam in continente nascentem salutarem esse; sed quae in Insulâ S. Dominici provenit, ejusque succum non coctum, interimere. Quamvis in Museo multò plures teneam radices, attamen aut non adeò rarae, aut de iis in ipsis plantis actum, aut passim earum historiae apud Botanicos extant, nolo hic actum agere, fusius de iis tractando. Hujus census sunt radices Altheae, Aristolochiae longae, rotundae, Angelicae, Asphodeli, Asari, Alcannae, Brusci, Been albi, rubri, Galangae, Gentianae, Curcumae, Cyclaminis, Diptamni albi, Ellebori albi, nigri, Hermodactilorum, Iridis Florentini, Morsus Diaboli, Polypodii, Pyrethri, Scorzonerae Hisp. Victorialis foeminae, aliaeque plurimae. CAP. XIII. hiitpisidigi. ub. uni-heidelberg. de /diglit / wori

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
