# Museum Wormianum 164.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 164.1 to 164.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/164.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/164.1

JUCIS MOSCHATAE folia reperta inter Nuces Moschatas in Indiâ conditas, inN tegras, cum omnibus suis operimentis, ut ad nos adferuntur, mihi aliquot sunt, pyri folia figurâ aemulantia, parte, quâ sursum spectat, glabrâ, saturatè viridi, inferiori asperiusculâ ad cinereum tendente, nervo uno eximio per longitudinem excurrente, de se varios minores surculos ad ambitum oblique spargente. Oblonga & rotunda cum sint, in apicem tamen valde acutum terminantur, odore nullo, sapore adstringente. Quaedam quatuor pollices longae sunt, duos latae; quaedam minores. Ferunt arborem, quae haec fert, pyri esse magnitudine, sed magis ad figuram Persici mali accedere. De fructu plura suo loco. PALMARUM varia sunt genera, adeò ut Plinius lib. 13. cap. 4. undequinquaginta statuat. Ferunt quaedam nuces majores & minores. Sepositis Dactyliferis, hic de foliis ejus, quae Nuces fert, agendum, Bauhino palma Indica coccifera, angulosa dicta, Jausial Indi Avicennae, Nux Indica Matthiolo, Coccus Indica aliis. Hujus arboris integram descriptionem reservabimus usque dum de ejus fructibus agemus, jam folia saltem quae tenemus proponenda. Ferdinandus Lopez lib. 1. Histor. Indicae cap. 23. folia palmae, in quibus Indi res memorabiles notant, OLLA vocat; sed Garcias ab Horto apud Clusium lib. 1. cap. 26. RAMOS in Malavar appellari dicit, ex quibus fiunt aedium tecta & navium tabulata & opercula. Mihi aliquot ejus sunt folia Malacensibus characteribus insignita: unum duorum cubitorum longitudine, latitudine unciarum duarum, divisum cum sit, utraque pars unciam lata, colore luteo, crassitie chartam Pergamenam superans, sed quâ arbori adhaesit, multo crassius & spongiosius. Pars ejus interna ferme ad extremitatem usque literis exarata conspicitur, in utroque latere, secundum longitudinem, ita tamen, ut alterum latus quatuor, alterum tres occupet versus. Exterior folii pars, non nisi in uno latere, externo nempe, characteres obtinet paucos quatuor versuum, tres uncias secundum longitudinem saltem occupantes, ut existimem interiorem folii partem Epistolam, exteriorem inscriptionem & titulos continere. Clusius loco supra notato narrat se librum vidisse, sex & septuaginta foliis constantem, non integris quidem, sed quae extremitatibus recisis, per medium secundum longitudinem nervi secta, utrinque quatuor versibus stylo ferreo exarata, ut apud illos moris est, tribus locis pertusa, in medio videlicet, & duabus extremitatibus funiculo trajecta, aptatis utrinque binis asserculis, quibus contracto funiculo tegerentur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
