Latin
166.1 to 166.3
Ole Worm, Museum Wormianum 166.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
vel Calambes, in magno in ipsâ Indiâ est pretio, adeò ut, cùm sincerum sit, cum auro &argento saepe deponderetur. Arbor esse dicitur Oleae instar, fructu piperis modo rotundo &rubente, ligno Thuiae simile maculato, odorato, quod cortice crasso, aliquantulum versicolore, vestitur. A Caesalpino lib. 2. de Plantis cap. 27. id quod sincerum est, ita describitur: Ramenta ligni adferuntur, nodosa, densa, subcinericia, maculis nigris, quae si fricentur odorem suavem spirant, si admoveantur igni pinguedinem exsudant, sapore amaro. Hujus mihi sunt scindulae quaedam ex Hispaniâ à Nobiliss. D. Eilardo Ulfeldt allatae, quae notis superioribus respondent, alioquin rarissimum. Iconem praeterea teneo unius frusti, Serenissimo Regi Nostro Christiano IV. Gloriosae memoriae oblatam. Ipsum lignum, quod ex Indiis in Hollandiam Anno M DCXLII. allatum erat, ut emeret, pondere centum &quatuor unciarum, longitudine pedum duorum, latitudine unius, minus unciis duabus. Frustula alia mihi sunt, quae tamen pro veris non agnosco. AGALLOCHUM officinarum, Aloë &Aloa, Vartomanno Tarum, id est, Xyloaloë fissile leve &aromaticum Cordo, Palo d’Aquila vel Agula Linscottano. Lignum est leve, fibrosum, coloris cinerei flavescentis, aromatici, saporis subdulcis, odoris grati. Ex eo quadratum teneo asserculum, duarum circiter unciarum longitudine &latitudine, parte eâ, quae cortice tegebatur, nigricans. Omne genus Agallochi calefacit &siccat ordine secundo, cordi robur conciliat, unde inter cordialia locum habet. Dioscorides mandi &ejus decocto os ablui ait, commendandi halitus gratiâ: ad suffimenta valet, stomachi fervori medetur, ad Dysenteriam &tormina commendatur, in omnibus corporis affectibus frigidis locum habet. ASPALATHI genera septem recenset Bauhinus in Pinace lib. 11. sect. 1. sed ad nullum illorum referre valeo lignum illud quod Aspalathi nomine ex Belgio ad me transmissum est, colore enim est ex luteo nigricante, Gummosum, fibris rectis constans, odoratum, levi acrimoniâ praeditum, adeò ut Agallochi speciem potius esse arbitrer.